Latin
P.Ital. 2 32
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2 32
Not analysed yet
dominis praedicabilibus et colendis parentibus defensori, magistratui quinquennali cunctoque ordini curiae civitatis Faventinae Milanius et Gerontius p p salutem. in gravitatis vestrae notitia credidimus deponendum, noverit laudabilitas vestra nos hac die optimo iure et legibus distraxisse, et distraximus, Laurentio viro strenuo id est ex fundo Roborata uncia una semis cum aedificio et omni iure instructo instrumentoque eius omnibusque ad se pertinentibus, sicut textus instrumentorum, qui in Ravennati urbe confecti sunt, perceptoque in praesenti pretio placito et definito id est auri solidos quinque triens . quia in vestro est territorio constituta, atque sola ei deest traditio, ideoque domini et iure colendi parentes accepta hac epistula nostra laudabilitas vestra dignabitur memorato comparatori eiusque hominibus ex more solemnem fieri traditionem, legi actisque vestris indi; tabulario quoque civitatis vestrae admonere curabitis, ut caespitis iugationem memorati loci, quod in documentis insertum est, sicut supra legitur eidem comparatori actoribusque eius designari praecipiatis, ut omnia a praesente tertia indictione ad suum dominium pertinere cognoscat. quam epistulam traditionis Eventio notario scribendam dictavimus, in qua subter manibus propriis signa fecimus et testibus obtulimus subscribendam et ad laudabilitatem vestram direximus sub die XII Kalendarum Aprilium, sexies post consulatum paulini iunionis viri clarissimi, indictione iii. signum Milani viri honesti, suprascripti venditoris. signum Geronti viri honesti, suprascripti venditoris. ego Petrus, vir strenuus, huic epistulae traditionis unius semis unciae fundi suprascripti rogatus a Melanio et Gerontio viris honestis ipsis praesentibus testis subscripsi. Danihel vir strenuus huic epistulae traditionis unius semis unciae fundi suprascripti rogatus a Milanio et Gerontio viris honestis ipsis praesentibus testis subscripsi. …. ego Iohannis vir strenuus huic epistulae traditionis unius semis unciae fundi suprascripti rogatus a Melanio et Gerontio viris honestis ipsis praesentibus testis subscripsi.