Latin
34.1 to 34.43
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2 34.1-43
Not analysed yet
……bus…suis ……m per supradicta loca ad se p…rius…c… nostrae sanctae Anastasiae possideri me …interposita cautionis nostrae adstringit, et ……emus obnoxii, ita in tuae dominationis heredumque tuorum iura venientes, nobis a te antea centum viginti solidos, quos praecedenti tempore, ut fati sumus, nobis et his, qui absentes sunt, sub eo praetexto mutuasti, nunc alios sexaginta auri solidos …e… …ta… in sedecim annos undecim …,qui faciunt in uno auri solidos centum octoginta exceptis decem solidis singuli et in solidum nos obligantes atque fidedicentes …accepisse profitemur, et si qua…tum ad tempus s…um est omnino quod nobis tale magno pretio adimplevisti, gratias agentes etiam deo et tibi, quia ita tuis remediis nobis subvenisti, ut gravibus nos periculis eliberares. ut ergo debitum suprascriptum transiret in pretio, et communis definitione consensus possessionis tibi utriusque mutaret arbitrium, quapropter praefatas octo uncias paludis cum omnibus ad se pertinentibus vel adiacentibus praedictae iuris ecclesiae nostrae nobis scilicet competentes huius in solutum cessionis tibi sollemnitate concedimus ,transferentes universum legaliter eiusdem paludis vel omnium sibi adiacentium ius ad tua iura dominiumque praesentis seriem documenti, quod iam non ut creditor ,sed ut dominus, legitima validitate perfectus ab huius temporis ac in solutum cessione possideas, habiturus licentiam possidendi nec non ad tuos posteros transferendi, vel quibuscumque contractibus alienare malueris, cunctis emptionis et venditionis sollemnibus ,quae legum praefixit auctoritas ,huic contractui competenter adhibitis evictionis duplariae robore pariter attributo, rei quoque melioratae expensis atque laboribus tibi simul pariter universaliter sarciendis . si quis praedictas paludes et universa sibi adiacentia vel pro parte aut in integro quod absit, evicerit ,quatenus in duplum tibi a nobis cuncta legaliter impleantur, sicut leges in venditionum contractibus constituisse monstrantur. illud etiam spondimus singuli alterutrum invicem nos obligantes atque fidedicentes ,ut si forte quis comministrorum nostrorum, qui nunc absentes sunt ,quolibet tempore redientes contra hanc nostram deliberationem, quod non credimus, venire temptaverint ,sive ipsi aut forsitan futurus episcopus ,tunc promittimus nos aut de reditibus suprascriptae ecclesiae nostrae exp… …et…ep…li a vobis suprascriptis accepimus in pretio eis recompensare aut certe, si habuerimus aliquid venundare ,ex pretio portionis nostrae eisdem universa portione eorum, qui advenerint, adimplere, ea minus ne de propriis facultatibus nostris eisdem, ut diximus,