# P.Ital. 2 36.29-58

Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2, 36.29 to 36.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2/36.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2/36.29

dolum malum abesse afuturumque esse huic venditioni traditionique rei suprascriptae reservat sibi suprascriptus venditor usumfructum rei dierum triginta , quod suprascripto comparatori pro sollemni et corporale traditione constabit; quam si gestis municipalibus allegare volueris, dat et tribuet ex more licentia, de qua re et de quibus omnibus suprascriptis stipulatione et sponsione interposita. actum Ravenna, die, imperio et consule suprascripto. signum suprascripti Deusdedit viri honesti, venditoris. Eusebius, adiutor numerariorum scrinii canonum, his instrumentis sex unciarum fundi Geniciani cum casale, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto venditore Deusdedit viro honesto, qui me praesente signum fecit, et ei relictum est, testis subscripsi, et suprascriptum pretium quattuordecim solidos ei in praesenti a suprascripto comparatore adnumeratus et traditos vidi. suscripsi ego …. Florentinus vir clarissimus, ex praeposito pistorum, his instrumentis sex unciarum fundi Geniciali cum casale, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto venditore, qui me praesente signum fecit, et ei relictum est, testis subscripsi, et suprascriptum pretium quattuordecim solidos ei in praesenti a suprascripto comparatore adnumeratos et traditos vidi. ego Florentinus. ego Oderic, vir clarissimus, his instrumentis sex unciarum fundi Geniciani cum casale, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto venditore Deusdedi viro honesto, qui me praesente signum fecit, et ei relectum est, testis subscripsi, et suprascriptum pretium quattuordecim solidos ei in praesenti a suprascripto comparatore adnumeratos et traditos vidi. Probus vir clarissimus his instrumentis sex unciarum fundi Geniciani cum casale, sicut superius legitur, rogatus a suprascripto venditore Deusdedit viro honesto, qui me praesente signum fecit, et ei relictum est, testis subscripsi, et suprascriptum pretium quattuordecim solidos ei in praesenti a suprascripto comparatore adnumeratos et traditos vidi. Πετρος β ηονεστυς, κωλλεκταριος, εις ενστρομεντις σεξ ουνκιαρουν φονδι Γενετιανει κον κασαλε, σικουτ σουπεριους λεγιτουρ, πωγατους α σς βενδετορε Δεουδεδι β ηονεστυς, κοιυ με πρεσεντε σιγνουμ φεκιτ, ετ ει ρελικτουμ εστ, τεστης σουσκριβψι, ετ σς πρετιουμ κουατορδεκιμ σωλεδος ει εν πρεσεντι α σς κονπαρατωρε αννομερατους ετ τραδιτους βιδι.

---

Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/p.ital;2.
