# P.Ital. 2 38_41.1-86

Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2, 38_41.1 to 38_41.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2/38_41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2/38_41.1

… … et nunc usque in hanc diem rite possidetur, ita et memorato emptori iure directo tradentur in perpetuo possidendas. venientes sibi dixit qui supra venditor supramemoratas sex uncias domus caenacolatae cum superioribus et inferioribus suis soloque proprio et aere portici atque familiaris seu curtis et usu putei et andronae vel omnibus ad easdem pertinentibus ex decreto quondam Tzittanis, qui fuit maiore gloriosae memoriae Iohannis, patricii et exarchi Italiae , nec non et per iudicium Procopii viri eloquentissimi, consiliarii domni viri excellentissimi Eleutherii, chartularii exarchi Italiae ip…m debet …ter definitum est; de quas autem saepedictas sex uncias principales domus caenaculatae cum superioribus et inferioribus suis soloque proprio atque aera portici seu curtis sternata de latere et familiaricae caenacolatae cum solo proprio et usu putei et andronae, cum ingresso et egresso vel omnibus ad easdem pertinentibus is idem venditor omnes suos inde exisse et excessisse dixit … … placito et definito atque in praesenti percepto aliquid amplius redhiberi vel remansisse dixit. liberas autem suprascriptas sex uncias principales saepius nominatae domus caenac…latae cum superioribus et inferioribus soloque proprio et aere portici atque curtis et familiaricae seu necessariis et usum putei et andronae vel omnibus generaliter ad easdem pertinentibus et illibatas ab omni nexu fisci, debiti populi privative et ab aere alieno , litibus, causis controversiisque omnibus sed et a dotis titulo, donationis subsignationisve dotal…d… auri solidorum recte dari placuit a venditore suprascripto et ab eius heredibus et successoribus eidem suprascripto et ab eius emptori eiusque heredibus et successoribus cogantur inferre secundum legum ordinem una cum quantum emptori interfuerit damnum vel detrimentum, de quas vero saepedictas sex uncias principales suprascriptae domus caenacolatae cum superioribus et inferioribus suis soloque proprio atque aera portici seu curtis et familiaricae caenacolatae cum solo propri… nec non et usu putei et andronae, ingresso et egresso vel omnibus generaliter et specialiter ad easdem pertinentibus seu adiacentibus sibique subiunctis, sicuti a regia sua clauditur, sibique venditor usufructu retinuit dierum decem , quod possit suprascripto comparatori heredibusque eius, ut leges censeunt, pro sollemni et corporali traditione constare videatur . huic rei venditioni mancipationi traditionique dolum malum abesse afuturumque esse, gestis etiam municipalibus allegandi, ubi ubi aut quando voluerit, comparatori

---

Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/p.ital;2.
