# P.Mich. 3 166

Documentary Papyri and Tablets, P.Mich. 3, P.Mich. 3 166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-mich-3/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-mich-3/166

Lucio Nonio Torquato Asprenate II Marco Annio Libone consulibus Idibus Aprilibus anno XII Imperatoris Caesaris Traiani Hadriani Augusti mense Pharmuthi die XVIII Alexandriae ad Aegyptum descriptum et recognitum ex tabula professionum quibus liberi nati sunt quae tabula proposita erat in foro Augusti in qua scriptum fuit id quod infra scriptum est Marco Claudio Squilla Gallicano Tito Atilio Rufo Titiano consulibus anno XII Imperatoris Caesaris Traiani Hadriani Augusti Tito Flavio Titiano praefecto Aegypti professiones liberorum acceptae citra causarum cognitionem tabula VIII pagina II amplioribus litteris scriptum est Lucio Nonio Torquato Asprenate II Marco Annio Libone consulibus et post alia pagina IX VI Kalendas Apriles Caius Herennius Geminianus HS ccclxxv filiam natam Herenniam Gemellam ex Diogenide Marci filia Thermuthario V Idus Martias quae proximae fuerunt civem Romanam exscripsi ad Kalendarium Marci Iuli Capitolini Lucii Petroni Celeris Cai Iuli Blandiani Marci Antisti Longi Cai Semproni Valentis Titi Flavi Macrini Marci Antoni Clementis Ἑρεννίαν Γέμελλαν

---

Documentary Papyri and Tablets, P.Mich. 3. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/p.mich;3.
