# P.Mich. 3 169

Documentary Papyri and Tablets, P.Mich. 3, P.Mich. 3 169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-mich-3/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-mich-3/169

Marci Vibi Pollionis Marci Octavi Sereni Lucii Aemili Maximi Lucii Caponi Saturnini Cai Aebuti Saturnini Cai Vibievii Crassi Marci Holconi Ampissi Sempronia Gemella tutore auctore Caio Iulio Saturnino testata est eos qui signaturi erant se enixam esse ex incerto patre XII Kalendas Apriles quae proximae fuerunt natos masculinos geminos eosque vocitari Marcos SemproniosSpfilios Sarapionem et Socrationem ideoque se has testationes interposuisse dixit quia lex Aelia Sentia et Papia Poppaea spurios spuriasve in albo profiteri vetat de ea re eodem exemplo bis tabulae scriptae sunt actum Alexandriae ad Aegyptum III Kalendas Maias Imperatore Caesare Tito Aelio Hadriano Antonino Augusto Pio IIII Marco Aurelio Caesare II consulibus anno VIII Imperatoris Caesaris Titi Aeli Hadriani Antonini Augusti Pii mense Pachon die IIII Σεμπρωνία Γέμελλα μετὰ κυρίου Γαίου Ἰουλίου Σατορνίλου ἐμαρτυροποιησάμην υἱοὺς δύο διδύμους γεγεννῆσθαι ἐξ ἀδήλου πατρὸς τούτους τε ἐπικεκλῆσθαι Μάρκους Σεμπρωνίους Σουρίου υἱοὺς Σαραπίωνα καὶ Σωκρατίωνα καθὼς πρόκειται. Γάιος Ἰούλιος Σατορνῖλος ἐπεγράφην αὐτῆς κύριος καὶ ἔγραψα ὑπὲρ αὐτῆς μὴ εἰδυίας γράμματα. Sempronia Gemella tutore auctore Caio Iulio Saturnino testata est eos qui signaturi erant se enixam esse ex incerto patre XII Kalendas Apriles quae proximae fuerunt natos masculinos geminos eosque vocitari Marcos Sempronios Spurii filios Sarapionem et Socrationem ideoque se has testationes interposuisse dixit quia lex Aelia Sentia et Papia Poppaea spurios spuriasve in albo profiteri vetat de ea re eodem exemplo bis tabulae scriptae sunt actum Alexandriae ad Aegyptum III Kalendas Maias Imperatore Caesare Tito Aelio Hadriano Antonino Augusto Pio IIII Marco Aurelio Caesare II consulibus anno VIII Imperatoris Caesaris Titi Aeli Hadriani Antonini Augusti Pii mense Pachon die IIII

---

Documentary Papyri and Tablets, P.Mich. 3. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/p.mich;3.
