# T.Alb. 10

Documentary Papyri and Tablets, T.Alb., T.Alb. 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/t-alb/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/t-alb/10

anno decimo domini nostri regis Gunthamundus sub diem ii nonos martias vendentibus Iulius Quintianus et Gilesa uxor eius ex culturis suis mancianis in fundo Tuletianensis sub dominio Flavi Gemini Catullini flaminis in perpetuum in locis et vocabulis suis locus qui appellatur in Buresa suas Aqua Putei massa una in quo sunt caprifici arbore una nomine ernassoneu oxuno odore et fici novellas sex inter adfines eiusdem loci a Marino latericiis aquaris vergentisque suis ab Africo relicta Luciani a cauro Quintianus venditor et ex hac die emit Geminius Felix folles trecentos quadraginta quos acceperunt Messius Quintianus et Gilesa uxor eius et secum sustulerunt coramque signatoribus nihil quaesiverunt ex eodem pretio quiquam amplius deberi sibi respondiderunt a pridie quam venderent habuerunt tenuerunt possederunt iurisque eorum fuerunt et ex hac die in nomine Felix emptore suos transtulerunt ipsi heredesve eorum in perpetuum et si quis de supradictam rem de quo agitur mentionem quaestionem facere voluerit aut suam esse dixerit dum evin ci coeperit tunc dabit tantum pretium vel alterum tantum vel quanti ea res eo tempore valuerit pro evicte rei recte dari sine dolo malo dolus malus abest aberit afuturumque erit stipulatus est Geminius Felix emptores suos spopondiderunt Quintianus et Gilesa uxor eius venditores actum Tuletianos anno et die suprascripto ego Quadratianus magister petitus a Quintiano et Gilesa uxor eius qui litteras nescint signa sua subter facientes vendiderunt et omnem pretium acceperunt signum X Quintiani signum X Gilesa ego Paulinianus ad iussu patris mei Quinti ad hunc instrumentum interfuit ego Urbanianus ad hunc instrumentum interfui ego Quadratianus ad iussu patris mei Ianuari hunc instrumentum scripsi et subscripsi instrumentum de caprificu Quintianus de Buresa stipulatus est Geminius … venditores … ego

---

Documentary Papyri and Tablets, T.Alb.. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/t.alb.
