# T.Alb. 11

Documentary Papyri and Tablets, T.Alb., T.Alb. 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/t-alb/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/t-alb/11

instrumentum Serbunis relictae de frustillo anno decimo domini regis Gunthamundi sub die v idus maios vendentibus Adeudata et Innulus filius eius ex culturis suis mancianis fundo Tuletianensis sub dominio Flavi Gemini Catullini flaminis perpetui in locis et vocabulis locus qui appellatur sela frustellum unum in quo sunt fici arbores tredeci et novellas sex cum vitibus suis inter adfines eiusdem agri ab Africo heredes Ianuariani a Coro Quintus Pontiani a Marino venditores a meridie aquaris et vergentibus suis et ex hac die emit Geminius Felix folles pecunie numero trecentos quos acceperunt Adeudata et Innulus relicta Serbunis venditores et secum sustulerunt coramque signatoribus nihil quaesiverunt ex eodem pretio quiquam amplius deberi sibi respondiderunt a pridie quam venderent habuerunt tenuerunt possederunt iuris eorum omnia fuerunt et ex hac die emit in nomine Felici emptore suo transtulerunt ipsi heresve eorum in perpetuum et si quis de suprascriptam rem de quo agitur mentionem quaestionem facere voluerit aut sua esse dixerit aut evinci coeperit tunc dabit tantum pretium vel alterum tantum vel quanti ea res eo tempore valuerit pro victe rei recte dari sine dolo malo dolus malus abest aberit afuturum erit stipulatus est Geminius Felix emptor spopondiderunt Adeudata et Innulus relicta Serbunis anno et die suprascriptis ego Donatianus petitus ab Adeudata et Innulus filius eius ipsi signum subter facientes omnem pretium acceperunt sic X num Adeudate signum X Innuli ego Muraena interfui signum X Saturnini Egipti ego Donatianus hunc instrumentum mea manu scripsi et subscripsi.

---

Documentary Papyri and Tablets, T.Alb.. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/t.alb.
