Latin
T.Alb. 12
Documentary Papyri and Tablets, T.Alb. 12
Not analysed yet
ego Victorinus instrumentum Victorini de agro in Silicione folles numero ccxxx accepi anno x domini regis Gunthamundi sub die vi idus novembres vendentibus Victorinus et Fotta iugalis eius ex culturis sius mancianis sub dominio Flavi Gemini Catullini flaminis perpetui in locus et vocabulis suis qui appellatur Gemione de Silicione agrum abiente olive arbores undecim et ficus arbor una inter adfines a meridie gibba de Buresa ab Africo Victorinus venditor a Coro aquariis et vergentibusque suis a Marino via de Buresa ex hac die emit Geminius Felix folles pecunie numero ducentos triginta quos acceperunt Victorinus et Fotta iugalis eius et secum sustulerunt signatoribus nihil quaesiverunt ex eodem pretio quiquam amplius deberi sibi respondiderunt a pridie quam venderent iurisque eorum fuit et ex die emit Geminius Felix suprascripto emptore suo transtulit utatur fruatur ipsi heredesve eorum in perpetuo et si quis de suprascriptam rem mentionem quaestionem facere voluerit aut suam esse dixerit tunc dabit tantum pretium vel alterum tantum vel quanti ea res eo tempore valuerit evicte rei recte dari sine dolo malo dolus malus abest aberit stipulatus est Geminius Felix spopondiderunt Victorinus et Fotta iugalis eius actum Tuletianos ego Nobelianus petitus a Victorinum et Fotta iugalis eius eo quod litteras nescint subter facientes signum suum subter facientes quam pro me quam pro eos scripsi signum X Victorini signum X Fotte ego Novelianus petitus a Magario eo quod litteras nescit signum suum facit signum X magari ego Saturninus interfui ego Pulcherius scripsi et subscripsi …