Latin
T.Alb. 14
Documentary Papyri and Tablets, T.Alb. 14
Not analysed yet
anno duodecimo domini regis Gunthamundi sub die xii kalendas martias vendentibus Messius Victorinus et Fotta uxor eius ex culturis suis mancianis sub dominio Flavi Gemini Catullini flaminis in perpetuum in locis et vocabulis suis locus qui appellatur in Pullatis frustellum unum in quo sunt olive arbores tredeci inter adfines a Marino et septentrione Victorinus venditor ab Africo Saturninus a cauro heredes Venenati item alio in loco locus qui appellatur in Pullatis Sussanu olive arbores quinque inter adfines a Marino heredes Iaderis a cauro heredes Processani ab Africo heredes Iaderis et ex hac die emit Geminius Felix folles pecunie numero trecentos quos acceperunt Victorinus et Fotta uxor eius et secum sustulerunt coramque signatoribus nihil quaesiverunt ex eodem pretio quiquam amplius deberi sibi respondiderunt a pridie quam venderent habuerunt possederunt iurisque eorum fuerunt et ex hac die in nomine emptorum suorum transtulerunt utantur fruantur ipsi heredesve eorum in perpetuum et si quis de supradictam rem mentionem quaestionem facere voluerit aut suam dixerit dum evinci coeperit tunc dabit tantum pretium et alterum tantum vel quanti ea res eo tempore valuerit pro evicte rei recte dari sine dolo malo dolus malus abest aberit afuturumque erit stipulatus est Geminius Felix emptor spopondiderunt Victorinus et Fotta uxor eius venditores actum Tuletianos anno et die suprascripto Saturninus presbyter petitus a Victorino Nuguali qui litteras nescire se dicit signum suum faciente sicuti suprascriptum vendidit omnem pretium accepit et pro eo quam pro me viso pretio subscripsi signum X Victorini et ego Cresconius viso pretium subscripsi ego Geminius Urbanianus viso pretio subscribsi ego Quadratianus ad iussu patris mei Ianuari hunc instrumentum scripsi et subscripsi.