Latin
T.Alb. 18
Documentary Papyri and Tablets, T.Alb. 18
Not analysed yet
anno decimo domini nostri regis Gunthamundi sub die xii kalendas februarias vendentibus Adeudata relicta Serbunis et fili eius id est Abundius et Novatus et Innulus ex culturis suis in fundo Tuletianos sub dominio Flavi Gemini Catullini flaminis perpetui in locis et vocabulis suis locus qui appellatur Sela in quo sunt olive arbores sex a Marino Restitutus a cauro ipsi venditores ab Africo via quae ducit ad Magula et ex hac die emerunt Victorinus et Donata uxor eius folles numero centum quos folles centum acceperunt Adeudata relicta Serbunis et fili eius id est Abundius et Novatus et Innulus venditores et secum sustulerunt coramque signatoribus nihil quaesieverunt x eode pretio quiquam amplius deberi sibi respondiderunt a pridie quam venderent habuerunt tenuerunt possederunt iurisque eorum fuerunt et ex hac die in nomine Victorini. et Donata uxor eius emptores suos transtulerunt ipsi heredesve eorum in perpetuum et si quis de supradictam rem de quo agitur mentionem quaestionem facere voluerit aut suam esse dixerit dum evinci res coeperit tunc dabit tantum pretium vel alterum tantum vel quanti ea res eo tempore valuerit pro evicte rei recte dari sine dolo malo dolus malus abest aberit afuturumque erit stipulatus est Iulius Victorinus et Donata uxor eius emptores suprascripti spopondiderunt Adeudata relicta Serbunis et fili eius Abundius et Novatus et Innulus venditores actum Tuletianos anno et die suprascriptis ego Donatianus pe titus ab Adeudata relicta Serbunis et fili eius venditores qui litteras nescint hunc instrumentum ab ipsis dictatum sicuti suprascriptum vendiderunt omnem pretium acceperunt signum utatur fruatur