Latin
T.Alb. 25
Documentary Papyri and Tablets, T.Alb. 25
Not analysed yet
venditoribus ex hereditate parentum cum transitis suis haec omnia superius comprehensa hac die emit Geminius Felix eius a suprascriptis venditoribus folles numero pecunie numero trecentos quos folles numero trecentos cuius rei suprascriptae acceperunt memorati venditores et secum sustulerunt coramque signatoribus nihil quaesiverunt ex eodem pretio rei suprascriptae quiquam amplius deberi sibi respondiderunt pridie quam venderent habuerunt tenuerunt possederunt iuris eorum omnia fuerunt et ex hac die in nomine emptorum suorum transtulerunt ut abeat et teneat possideat utatur fruatur ipsi heredesve eorum in perpetuum et si quis de memoratam rem cum omni iure ad se pertinenti de quo agitur mentionem quaestionem facere voluerit suique iuri probaverit tunc vinci coeperit tunc dabit tantum pretium et alterum tantum vel quanti ea res eo tempore valuerit pro victe rei recte dari sine dolo malo dolus malus abest aberit afuturumque erit stipulatus est emptor spopondidit Martialis et Donatilla iugalis eius venditores actum Tuletianos anno et die suprascriptis ego Lucianus magister petitus a Martialis venditor qui litteras nescit signum suum faciente sicuti supra est vendidit omnem pretium accepit et pro eos subscripsi signum X Martialis ego Quadratianus ad iussu patris mei Ianuari hunc instrumentum scripsi et subscripsi quam pro me quam pro frater meus donus signum X Donatiani ego Victorinus petitus a Magario eo quod litteras nescit pro eum scripsi et subscripsi signum X Magari ego Lucianus magister scripsi et subscripsi instrumentum Martialis