Latin
T.Alb. 29
Documentary Papyri and Tablets, T.Alb. 29
Not analysed yet
ut habeat teneat possideat utatur fruaturque ipse heredesve eius in perpetuo et si quis mentionem aut quaestionem de loca suprascripta fecerit vel suam esse dixerit vel interdicere voluerit tunc dabit tantam pecuniam vel alteram tantam vel quanti res eo tempore valuerit dum evinci res coeperit evicte rei recte dari sine dolo malo dolus malus abest aberit afuturumque est stipulatus est Geminius Felix Fortuni filius emptor spopondiderunt Iulius Secundianus et Victorianus filius eius et Siddina uxor eius venditores actum in fundo gemiones ego Fidentius petitus a Secundianus et Victorianus filius eius et Siddina uxor eius eo quod litteras nescint subter facientes signa suum quam pro me quam pro eos scripsi signum X Secundiani signum X Victoriani signum X Siddina Geminius Urbanianus ad hunc instrumentum interfui et subscripsi …