Latin
T.Alb. 31
Documentary Papyri and Tablets, T.Alb. 31
Not analysed yet
……quos acceperunt Processanus et Siddina iugalis eius et secum sustulerunt signatoribus coram nihilque ex eodem pretio quiquam amplius deberi respondiderunt a pridie quam venderent habuerunt tenuerunt possederunt iurisque eorum fuit et ex hac diem in nomine emptorum suorum ius eorum omnem quem habuerunt in Geminium Felice emptorem suum transtulerunt ut abeat teneat possideat utatur fruaturque ipse heredesve eius in perpetuo et si quis mentionem quaestionem de torculu suprascriptum facere voluerit et suum esse dixerit vel interdicere voluerit tunc dabit tantum pretium vel alterum tantum vel quanti ea res eo tempore valuerit evinci res coeperit evicte rei recte dari sine dolo malo dolus malus abest aberit afuturumque erit stipulatus est Geminius Felix Fortuni filius emptor spopondiderunt Processanus et Siddina iugalis eius venditores actum Tuletianos anno et die suprascriptis ego Fidentius petitus a Processanus et a Siddina iugalis eius …instrumentum torcularis Processani