# T.Alb. 32

Documentary Papyri and Tablets, T.Alb., T.Alb. 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/t-alb/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/t-alb/32

… quos acceperunt Donatus et Donata uxor eius venditores et secum sustulerunt coramque signatoribus nihil quaesiverunt ex eodem pretio quiquam amplius deberi sibi respondiderunt a pridie quam venderent habuerunt tenuerunt possederunt iurisque eorum omnia fuerunt et ex hac die in nomine Felix emptore suo ipsi heredesve eorum in perpetuum et si quis de suprascriptam rem de quo agitur mentionem quaestionem facere voluerit aut suam esse dixerit aut evinci coeperit tunc dabit tantum pretium vel alterum tantum vel quanti ea res eo tempore valuerit pro victe rei recte dari sine dolo malo dolus malus abest aberit afuturumque erit stipulatus est Geminius Felix spopondiderunt Donatus et Donata uxor eius venditores anno et die suprascriptis ego Donatianus petitus a Donatus et Donata uxor eius pro eo quod litteras nescint signum suum subter facientes …

---

Documentary Papyri and Tablets, T.Alb.. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/t.alb.
