Latin
T.Alb. 4
Documentary Papyri and Tablets, T.Alb. 4
Not analysed yet
anno decimo domini regis Gunthamundi sub die idus ianuarias vendente Iulio Restituto et Donata uxor eius et subscripturis coram subscribentibus ex culturis suis mancianis sub dominio Flavi Gemini Catullini flaminis perpetui particellas agrorum id est aumas duas sibi cohaerentes cum aquaria de gemione superiore in quibus sunt amygdalae arbores tres fici arbores quattuor plus minus pistaciae arborem unam cum aquaria de flumine ascendente hac die emit Geminius Felix de suprascriptis venditoribus folles pecuniae numero quingentos quos folles quingentos acceperunt Iulus Restitutus et Donata uxor eius venditores et secum sustulerunt coramque signatoribus nihil quaesiverunt ex eodem pretio agri suprascripti quiquam amplius deberi sibi respondiderunt a pridie antequam venderent habuerunt tenuerunt possederunt iuris eorum fuerunt et ex hac die in Geminium Felicem emptorem eorum transtulerunt ut habeat teneat possideat utatur fruatur ipse heredesve eorum in perpetuum et si quis de suprascriptam rem de quo agitur mentionem quaestionem facere voluerit suique iuri probaverit dum evinci coeperit tunc dabit tantum pretium et alterum tantum vel quanti ea res eo tempore valuerit pro evicte rei recte dari sine dolo malo dolus malus abest aberit afuturumque erit stipulatus est Geminius Felix emptor spoponderunt Restitutus et Donata uxor eius venditores actum fundo Magula anno et die suprascriptis ego Restitutus vendidi omnem pretium accepi et subscripsi et pro uxore mea signum suum faciente subscripsi signum X Donatae ego Quadratianus ad iussu patris mei Ianuari ad hunc instrumentum interfuit ego Paulinianus ad iussu patris mei quinti ad hunc instrumentum interfuit ego Muraena interfui instrumentum de aumas