Latin
T.Alb. 6
Documentary Papyri and Tablets, T.Alb. 6
Not analysed yet
instrumentum Martialis in loco Gunfliones anno nono domini regis Gunthamundus sub die septimo decimo kalendas octobres vendentibus Iulius Martialis et Donatilla iugalis eius necnon etiam eius et subscripturis coram subscribentibus particellam agri in locus qui est in Gunfliones cum vocabulis suis sub dominio Flavi Gemini Catullini flaminis perpetui et infantes id est locus qui supradictum est Gunfliones in quo sunt plus minus olive arbores triginta quinque pistacia arbore una caprificus arbor una inter adfines eiusdem agri a Coro Martialis venditor et Ianuarius Fortuni ab Aquilo supradictus Martialis venditor a meridie Quintianus ab Africo supradictus Quintianus et Victor sive quibus adfinibus cum quibus eos solvisse monstraverunt venditoribus ex hereditate parentum cum transitis suis haec omnia superius comprehensa hac die emerunt Geminius Cresconi et iugalis eius Cresconia a suprascriptis venditoribus folles pecuniae numero quingentos quos folles quingentos cuius rei suprascriptae acceperunt memorati venditores et secum sustulerunt coramque signatoribus nihil quaesiverunt ex eodem pretio rei suprascriptae quiquam amplius deberi sibi respondiderunt a pridie quam venderent habuerunt tenuerunt possederunt iuris eorum omnia fuerunt et ex hac die in nomine emptorum suorum transtulerunt ut abeant teneant possideant utantur fruantur ipsi heredesve eorum in perpetuum et si quis de memoratam rem cum omni iure ad se pertinenti de quo agitur mentionem quaestionem facere voluerit suoque iuri probaverit tunc vinci coeperit tunc dabit tantum pretium et alterum tantum vel quanti ea res eo tempore valuerit pro victe rei recte dari sine dolo malo dolus malus abest aberit afuturumque erit stipulatus est Cresconius emptor et iugalis eius Cresconia spopondiderunt Martialis et Donatilla iugalis eius venditores actum Tuletianos anno et die suprascriptum ego Lucianus magister petitus a Martialis venditor eo quod litteras nescit omnem pretium accepit signum suum subter faciente quam pro eo quam pro eum quam pro uxor eius Donatilla signum X Martialis et Donatillae ego Quadratianus ad iussu patris mei Ianuari ad hunc instrumentum interfui ego Paulinianus ad iussu patris mei Quinti qui litteras nescit ad hunc instrumentum interfuit ego Victorinus interfui ego Lucianus scripsi et subscripsi