Latin
T.Alb. 8
Documentary Papyri and Tablets, T.Alb. 8
Not analysed yet
restituti de olive de post centenario anno nono domini regis Gunthamundus die tertio decimo kalendas decembres vendentibus Iulius Quoduuldeus et Restitutus filius eius et Donata iugalis eius necnon etiam eius et subscripturis coram subscribentibus particellam agri in locus qui est post centenario cum vocabulis suis sub Dominio Flavi Gemini Catullini flaminis perpetui et infantes id est locus qui supradictum est post centenario gemionem unum ubi abentur olive arbores decem et septem inter adfines eiusdem agri ……sive quibus adfinibus cum quibus eos solvisse monstraverunt venditores ex hereditate parentum cum transitis suis haec omnia superius comprehensa hac die emerunt Geminius Cresconius et Cresconia iugalis eius a suprascriptis venditoribus folles pecuniae numero …quos folles …cuius rei suprascriptae acceperunt memorati venditores et secum sustulerunt coramque signatoribus nihil quaesiverunt ex eodem pretio rei suprascriptae quiquam amplius deberi sibi respondiderunt a pridi e antequam venderent habuerunt tenuerunt possederunt iuris eorum omnia fuerunt et ex hac die in nomine emptorum suorum transtulerunt ut abeant teneant possideant utantur fruantur ipsi heredesve eorum in perpetuum et si quis de memoratam rem cum omni iure ad se pertinenti de quo agitur mentione quaestione facere voluerit suique iuri probaverit tunc vinci coeperit tunc dabit tantum pretium et alterum tantum vel quanti ea res eo tempore valuerit pro ea victe rei recte dari sine dolo malo dolus malus abest aberit afuturumque erit stipulatus Cresconius et Cresconia iugalis eius emptores spopondiderunt Quoduuldeus et Restitutus filius eius et Donata iugalis eius venditores actum Tuletianos anno et die suprascriptis ego Quoduultdeus Restitutus ac suprascripta uxor eius vendimus et omnem pretium accepimus et subscripsimus signum X Quoduultdeus ego Innulus ad hunc instrumentum interfui ego Paulinianus petitus a Quintiano qui litteras nescit signum faciente signum X Quintianus ego Lucianus hoc instrumentum scripsi et subscripsi. tunc dabit