Latin
T.Vindol. 2 343
Documentary Papyri and Tablets, T.Vindol. 2 343
Not analysed yet
Octauius Candido fratri suo salutem a Marino nerui pondo centum explicabo e quo tu de hac re scripseras ne mentionem mihi fecit aliquotiens tibi scripseram spicas me emisse prope modios quinque milia propter quod denarii mihi necessarii sunt nisi mittis mi aliquid denariorum minime quingentos futurum est ut quod arrae dedi perdam denarios circa trecentos et erubescam ita rogo quam primum aliquid denariorum mi mitte coria quae scribis esse Cataractonio scribe dentur mi et carrum de quo scribis et quid sit cum eo carro mi scribe iam illaec petissem nisi iumenta non curaui vexare dum uiae malae sunt uide cum Tertio de denariis viii semisse quos a Fatale accepit non illos mi accepto tulit scito me explese coria clxx et bracis excussi habeo modios cxix fac denarios mi mittas ut possim spicam habere in excussorio iam autem si quid habui perexcussi contubernalis fronti amici hic fuerat desiderabat coria ei adsignarem et ita denarios daturus erat dixi ei coria intra Kalendas Martias daturum idibus Ianuariis constituerat se uenturum nec interuenit nex curauit accipere cum haberet coria si pecuniam daret dabam ei Frontinium Iulium audio magno licere pro coriatione quem hic comparauit denarios quinos saluta Spectatum Ianuarium Firmum epistulas a Gleucone accepi uale Vindol