# Carminum fragmenta 1-9

Domitius Marsus, Carminum fragmenta, Lines 1-9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/domitius-marsus/carminum-fragmenta/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/domitius-marsus/carminum-fragmenta/1

Omnia cum Bauio communia frater habebat,
Vnianimi fratres sicut habere solent,
Rura domum nummos atque omnia: denique ut aiunt
Corporibus geminis spiritus unus erat.
Sed postquam alterius mulier + concubitum <...>
Nouit, deposuit alter amicitiam.
[Et] omnia tunc ira, tunc + desoluta omnia
<Et> noua regna duos accipiunt <dominos>.
Callum sibi pectore quendam
Epirota tenellorum nutricula uatum
Si quos Orbilius ferula scuticaque cecidit
Hircum et alumen olens
.... adipis pondo bis dena uetustae
Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
Mors iuuenem campos misit ad Elysios,
Ne foret aut elegis molles qui fleret amores
Aut caneret forti regia bella pede.
Ante omnes alias felix tamen hoc ego dicor,
Siue hominem peperi femina siue deum.
Hic Atiae cinis est, genetrix hic Caesaris, hospes,
Condita: Romani sic uoluere patres.

---

Domitius Marsus, Carminum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/DOM_MARS%7Cfrag%7C001.
