# De Partibus Orationis Ars Minor Aelii Donati 1.1-21

Donatus, De Partibus Orationis Ars Minor Aelii Donati, 1.1 to 1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/donatus/de-partibus-orationis-ars-minor-aelii-donati/1.1

partes orationis quot sunt? octo. quae? nomen pronomen uerbum aduerbium participium coniunctio praepositio interiectio. DE NOMINE nomen quid est? pars orationis cum casu corpus aut rem proprie communiterue significans. nomini quot accidunt? sex. quae? qualitas comparatio genus numerus figura casus. qualitas nominum in quo est? bipertita est: aut enim unius nomen est et proprium dicitur, aut multorum appellatiuum. comparationis gradus quot sunt? tres. qui? positiuus, ut doctus, comparatiuus, ut doctior, superlatiuus, ut doctissimus. quae nomina comparantur? appellatiua dumtaxat qualitatem aut quantitatem significantia. comparatiuus gradus cui casui seruit? ablatiuo sine praepositione: dicimus enim doctior illo . superlatiuus cui? genetiuo tantum plurali: dicimus enim doctissimus poetarum . genera nominum quot sunt? quattuor. quae? masculinum, ut hic magister , femininum, ut haec Musa , neutrum, ut hoc scamnum , commune, ut hic et haec sacerdos . est praeterea trium generum, quod omne dicitur, ut hic et haec et hoc felix ; est epicoenon, id est promiscuum, ut passer aquila . numeri nominum quot sunt? duo. qui? singularis, ut hic magister , pluralis, ut hi magistri . figurae nominum quot sunt? duae. quae? simplex, ut decens potens , composita, ut indecens impotens . quibus modis nomina componuntur? quattuor: ex duobus integris, ut suburbanus ; ex duobus corruptis, ut efficax municeps ; ex integro et corrupto, ut insulsus ; ex corrupto et integro, ut nugigerulus ; aliquando ex compluribus, ut inexpugnabilis imperterritus . casus nominum quot sunt? sex. qui? nominatiuus genetiuus datiuus accusatiuus uocatiuus ablatiuus. per hos omnium generum nomina pronomina participia declinantur hoc modo: magister nomen appellatiuum generis masculini numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic magister , genetiuo huius magistri , datiuo huic magistro , accusatiuo hunc magistrum , <uocatiuo o magister >, ablatiuo ab hoc magistro ; et pluraliter nominatiuo hi magistri , genetiuo horum magistrorum , datiuo his magistris , accusatiuo hos magistros , uocatiuo o magistri , ablatiuo ab his magistris . Musa nomen appellatiuum generis feminini numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo haec Musa , genetiuo huius Musae , datiuo huic Musae , accusatiuo hanc Musam , uocatiuo o Musa , ablatiuo ab hac Musa ; et pluraliter nominatiuo hae Musae , genetiuo harum Musarum , datiuo his Musis , accusatiuo has Musas , uocatiuo o Musae , ablatiuo ab his Musis . scamnum nomen appellatiuum generis neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui accusatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hoc scamnum , genetiuo huius scamni , datiuo huic scamno , accusatiuo hoc scamnum , uocatiuo o scamnum , ablatiuo ab hoc scamno ; et pluraliter nominatiuo haec scamna , genetiuo horum scamnorum , datiuo his scamnis , accusatiuo haec scamna , uocatiuo o scamna , ablatiuo ab his scamnis . sacerdos nomen appellatiuum generis communis numeri singularis figurae compositae casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic et haec sacerdos , genetiuo huius sacerdotis , datiuo huic sacerdoti , accusatiuo hunc et hanc sacerdotem , uocatiuo o sacerdos , ablatiuo ab ho et ab hac sacerdote ; et pluraliter nominatiuo hi et hae sacerdotes , genetiuo horum et harum sacerdotum , datiuo his sacerdotibus , accusatiuo hos et has sacerdotes , uocatiuo o sacerdotes , ablatiuo ab his sacerdotibus . felix nomen appellatiuum generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic et haec et hoc felix , genetiuo huius felicis , datiuo huic felici , accusatiuo hunc et hanc felicem et hoc felix , uocatiuo o felix , ablatiuo ab hoc et ab hac et ab hoc felice uel felici ; et pluraliter nominatiuo hi et hae felices et haec felicia , genetiuo horum et harum et horum felicium , datiuo his felicibus , accusatiuo hos et has felices et haec felicia , uocatiuo o felices et o felicia , ablatiuo ab his felicibus .

---

Donatus, DE PARTIBUS ORATIONIS ARS MINOR AELII DONATI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/don.html.
