# De Partibus Orationis Ars Minor Aelii Donati 1.22-39

Donatus, De Partibus Orationis Ars Minor Aelii Donati, 1.22 to 1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/donatus/de-partibus-orationis-ars-minor-aelii-donati/1.22

quaecumque nomina ablatiuo casu singulari a uel o fuerint terminata genetiuum pluralem in quid mittunt? in rum , datiuum et ablatiuum in is . quaecumque nomina ablatiuo casu singulari e uel i uel u fuerint terminata genetiuum pluralem in quid mittunt? si e correpta fuerit, in um ; si producta, in rum ; si i fuerit, in ium ; si u , in uum geminata u littera. datiuum et ablatiuum in quid mittunt? in bus omnia. DE PRONOMINE pronomen quid est? pars orationis, quae pro nomine posita tantundem paene significat personamque interdum recipit. pronomini quot accidunt? sex. quae? qualitas genus numerus figura persona casus. qualitas pronominum in quo est? bipertita est: aut enim finita sunt pronomina aut infinita. quae sunt finita? quae recipiunt personas, ut ego tu ille . quae sunt infinita? quae non recipiunt personas, ut quis quae quod . genera pronominum quae sunt? eadem fere quae et nominum: masculinum, ut quis , femininum, ut quae , neutrum, ut quod , commune, ut qualis talis , trium generum, ut ego tu . numeri pronominum quot sunt? duo. qui? singularis, ut hic , pluralis, ut hi . figurae pronominum quot sunt? duae. quae? simplex, ut quis , composita, ut quisquis . personae pronominum quot sunt? tres. quae? prima, ut ego , secunda, ut tu , tertia, ut ille . casus item pronominum quot sunt? sex, quem ad modum et nominum, per quos omnium generum pronomina inflectuntur hoc modo. ego pronomen finitum generis omnis numeri singularis figurae simplicis personae primae casus nominatiui, quod declinabitur sic: ego mei uel mis mihi me <o ego> a me , et pluraliter nos nostrum uel nostri nobis nos o <nos> a nobis : personae secundae generis omnis numeri singularis tu tui uel tis tibi te o <tu> a te , et pluraliter uos uestrum uel uestri uobis uos o <uos> a uobis : personae tertiae generis masculini numeri singularis ille illius illi illum ab illo , et pluraliter illi illorum illis illos ab illis ; generis feminini numeri singularis illa illius illi illam ab illa , et pluraliter illae illarum illis illas ab illis ; generis neutri numeri singularis illud illius illi illud ab illo , et pluraliter illa illorum illis illa ab illis . minus quam finita generis masculini numeri singularis ipse ipsius ipsi ipsum <o ipse> ab ipso , et pluraliter ipsi ipsorum ipsis ipsos <o ipsi> ab ipsis ; generis feminini numeri singularis ipsa ipsius ipsi ipsam <o ipsa> ab ipsa , et pluraliter ipsae ipsarum ipsis ipsas <o ipsae> ab ipsis ; generis neutri numeri singularis ipsum ipsius ipsi ipsum <o ipsum> ab ipso , et pluraliter ipsa ipsorum ipsis ipsa ab ipsis . item minus quam finita generis masculini numeri singularis iste istius isti istum ab isto , et pluraliter isti istorum istis istos ab istis ; generis feminini numeri singularis ista istius isti istam ab ista , et pluraliter istae istarum istis ista ab istis . item articulare praepositiuum uel demonstratiuum generis masculini numeri singularis hic huius huic hunc o <hic> ab hoc , et pluraliter hi horum his hos o <hi> ab his ; generis feminini numeri singularis haec huius huic hanc o <haec> ab hac , et pluraliter hae harum his has o <hae> ab his ; generis neutri numeri singularis hoc huius huic hoc o <hoc> ab hoc , et pluraliter haec horum his haec o <haec> ab his . item subiunctiuum uel relatiuum generis masculini numeri singularis is eius ei eum ab eo , et pluraliter ei eorum eis eos ab eis ; generis feminini numeri singularis ea eius ei eam ab ea , et pluraliter eae earum eis eas ab eis ; generis neutri numeri singularis id eius ei id ab eo , et pluraliter ea eorum eis ea ab eis . item infinita generis masculini numeri singularis quis cuius cui quem a quo uel a qui , et pluraliter qui quorum quis uel quibus quos a quis uel a quibus ; generis feminini numeri singularis quae cuius cui quam a qua uel a qui , et pluraliter quae quarum quis uel quibus quas a quis uel a quibus ; generis neutri numeri singularis quod cuius cui quod a quo uel a qui , et pluraliter quae quorum quis uel quibus quae a quis uel a quibus . item possessiua finita ad aliquid dicta ex utraque parte singularia generis masculini meus mei meo meum o <mi> a meo , et pluraliter ex altera parte mei meorum meis meos o <mei> a meis ; generis feminini numeri singularis mea meae meae meam o <mea> a mea , et pluraliter meae mearum meis meas o <meae> a meis ; generis neutri numeri singularis meum mei meo meum o <meum> a meo , et pluraliter mea meorum meis mea o a meis : personae secundae generis masculini numeri singularis tuus tui tuo tuum a tuo et pluraliter tui tuorum tuis tuos a tuis ; generis feminini numeri singularis tua tuae tuae tuam a tua , et pluraliter tuae tuarum tuis tuas a tuis ; generis neutri numeri singularis tuum tui tuo tuum a tuo , et pluraliter tua tuorum tuis tua a tuis : personae tertiae generis masculini numeri singularis suus sui suo suum a suo , et pluraliter sui suorum suis suos a suis ; generis feminini numeri singularis sua suae suae suam a sua , et pluraliter suae suarum suis suas a suis ; generis neutri numeri singularis suum sui suo suum a suo , et pluraliter sua suorum suis sua a suis . item possessiua finita ad aliquid dicta ex altera parte pluralia generis masculini noster nostri nostro nostrum o <noster> a nostro , et pluraliter ex utraque parte nostri nostrorum nostris nostros o <nostri> a nostris ; generis feminini numeri singularis nostra nostrae nostrae nostram o <nostra> a nostra , et pluraliter nostrae nostrarum nostris nostras o <nostrae> a nostris ; generis neutri numeri singularis nostrum nostri nostro nostrum o <nostrum> a nostro , et pluraliter nostra nostrorum nostris nostra o <nostra> a nostris : personae secundae generis masculini numeri singularis uester uestri uestro uestrum a uestro , et pluraliter uestri uestrorum uestris uestros a uestris generis feminini numeri singularis uestra uestrae uestrae uestram a uestra , et pluraliter uestrae uestrarum uestris uestras a uestris ; generis neutri numeri singularis uestrum uestri uestro uestrum a uestro , et pluraliter uestra uestrorum uestris uestra a uestris .

---

Donatus, DE PARTIBUS ORATIONIS ARS MINOR AELII DONATI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/don.html.
