# De Partibus Orationis Ars Minor Aelii Donati 1.54-72

Donatus, De Partibus Orationis Ars Minor Aelii Donati, 1.54 to 1.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/donatus/de-partibus-orationis-ars-minor-aelii-donati/1.54

quando tertia coniugatio futurum tempus non in am tantum sed etiam in bo mittit? interdum, cum i litteram non correptam habuerit sed productam, ut eo is ibo, queo quis quibo . genera uerborum quot sunt? quinque. quae? actiua passiua neutra deponentia communia. actiua quae sunt? quae in o desinunt et accepta r littera faciunt ex se passiua, ut lego legor . passiua quae sunt? quae in r desinunt et ea dempta redeunt in actiua, ut legor lego . neutra quae sunt? quae in o desinunt, ut actiua, sed accepta r littera Latina non sunt, ut sto curro : stor curror non dicimus. deponentia quae sunt? quae in r desinunt, ut passiua, sed ea dempta Latina non sunt, ut luctor loquor . communia quae sunt? quae in r desinunt, ut deponentia, sed in duas formas cadunt, patientis et agentis, ut osculor criminor : dicimus enim osculor te et osculor a te , criminor te et criminor a te . numeri uerborum quot sunt? duo. qui? singularis, ut lego , pluralis, ut legimus . figurae uerborum quot sunt? duae. quae? simplex, ut lego , composita, ut neglego . tempora uerborum quot sunt? tria. quae? praesens, ut lego , praeteritum, ut legi , futurum, ut legam . quot sunt tempora in declinatione uerborum? quinque. quae? praesens, ut lego , praeteritum imperfectum, ut legebam , praeteritum perfectum, ut legi , praeteritum plusquamperfectum, ut legeram , futurum, ut legam . personae uerborum quot sunt? tres. quae? prima, ut lego , secunda, ut legis , tertia, ut legit . da declinationem uerbi actiui. lego uerbum actiuum indicatiuo modo dictum temporis praesentis numeri singularis figurae simplicis personae primae coniugationis tertiae correptae, quod declinabitur sic: lego legis legit et pluraliter legimus legitis legunt : eodem modo tempore praeterito imperfecto legebam legebas legebat , et pluraliter legebamus legebatis legebant : eodem modo tempore praeterito perfecto legi legisti legit , et pluraliter legimus legistis legerunt uel legere : eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto legeram legeras legerat , et pluraliter legeramus legeratis legerant : eodem modo tempore futuro legam leges leget , et pluraliter legemus legetis legent . imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam lege uel legas legat , et pluraliter legamus legite uel legatis legant : eodem modo tempore futuro legito uel legas legito uel legat , et pluraliter legamus legitote uel legatis legant uel legunto uel leguntote . optatiuo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto utinam legerem legeres legeret et pluraliter utinam legeremus legeretis legerent : eodem modo tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam legissem legisses legisset , et pluraliter utinam legissemus legissetis legissent : eodem modo tempore futuro utinam legam legas legat , et pluraliter utinam legamus legatis legant . coniunctiuo modo tempore praesenti cum legam legas legat , et pluraliter cum legamus legatis legant : eodem modo tempore praeterito imperfecto cum legerem legeres legeret , et pluraliter cum legeremus legeretis legerent : eodem modo tempore praeterito perfecto cum legerim legeris legerit , et pluraliter cum legerimus legeritis legerint : eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto cum legissem legisses legisset , et pluraliter cum legissemus legissetis legissent : eodem modo tempore futuro cum legero legeris legerit , et pluraliter cum legerimus legeritis legerint . infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti et praeterito imperfecto legere , praeterito perfecto et plusquamperfecto legisse , futuro lectum ire uel lecturum esse . uerbo impersonali tempore praesenti legitur, praeterito imperfecto legebatur , praeterito perfecto lectum est uel lectum fuit , praeterito plusquamperfecto lectum erat uel lectum fuerat , futuro legetur . gerundia uel participialia uerba sunt haec, legendi legendo legendum lectum lectu . participia trahuntur a uerbo actiuo duo, praesentis temporis et futuri, praesentis legens , futuri lecturus . legor uerbum passiuum indicatiuo modo dictum temporis praesentis numeri singularis figurae simplicis personae primae coniugationis tertiae correptae, quod declinabitur sic: legor legeris uel legere legitur , et pluraliter legimur legimini leguntur : eodem modo tempore praeterito imperfecto legebar legebaris uel legebare legebatur , et pluraliter legebamur legebamini legebantur : eodem modo tempore praeterito perfecto lectus sum es est , et pluraliter lecti sumus estis sunt ; et ulteriore modo lectus fui fuisti fuit , et pluraliter lecti fuimus fuistis fuerunt uel fuere : eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto lectus eram eras erat , et pluraliter lecti eramus eratis erant ; et ulteriore modo lectus fueram fueras fuerat , et pluraliter lecti fueramus fueratis fuerant : eodem modo tempore futuro legar legeris uel legere legetur , et pluraliter legemur legemini legentur , imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam legere uel legaris legatur , et pluraliter legamur legimini uel legamini legantur . eodem modo tempore futuro legitor uel legaris legitor uel legatur , et pluraliter legamur legimini uel legiminor legantur uel leguntor . optatiuo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto utinam legerer legereris uel legerere legeretur , et pluraliter utinam legeremur legeremini legerentur : eodem modo tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam lectus essem esses esset , et pluraliter utinam lecti essemus essetis essent , et ulteriore modo utinam lectus fuissem fuisses fuisset , et pluraliter utinam lecti fuissemus fuissetis fuissent : eodem modo tempore futuro utinam legar legaris uel legare legatur , et pluraliter utinam legamur legamini legantur . coniunctiuo modo tempore praesenti cum legar legaris uel legare legatur , et pluraliter cum legamur legamini legantur : eodem modo tempore praeterito imperfecto cum legerer legereris uel legerere legeretur , et pluraliter cum legeremur legeremini legerentur : eodem modo tempore praeterito perfecto cum lectus sim sis sit , et pluraliter cum lecti simus sitis sint ; et ulteriore modo cum lectus fuerim fueris fuerit , et pluraliter cum lecti fuerimus fueritis fuerint : eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto cum lectus essem esses esset , et pluraliter cum lecti essemus essetis essent ; et ulteriore modo cum lectus fuissem fuisses fuisset , et pluraliter cum lecti fuissemus fuissetis fuissent ; eodem modo tempore futuro cum lectus ero eris erit , et pluraliter cum lecti erimus eritis erint , et ulteriore modo cum lectus fuero fueris fuerit , et pluraliter cum lecti fuerimus fueritis fuerint . infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti et praeterito imperfecto legi , praeterito perfecto et plusquamperfecto lectum esse uel fuisse , futuro lectum iri . participia trahuntur a uerbo passiuo duo, praeteriti temporis et futuri, praeteriti lectus , futuri legendus . actiui uerbi regulam neutrale uerbum sequitur, passiui commune et deponens.

---

Donatus, DE PARTIBUS ORATIONIS ARS MINOR AELII DONATI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/don.html.
