# De Partibus Orationis Ars Minor Aelii Donati 1.84-99

Donatus, De Partibus Orationis Ars Minor Aelii Donati, 1.84 to 1.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/donatus/de-partibus-orationis-ars-minor-aelii-donati/1.84

DE PARTICIPIO participium quid est? pars orationis partem capiens nominis, partem uerbi; nominis genera et casus, uerbi tempora et significationes, utriusque numerum et figuram. participio quot accidunt? sex. quae? genus casus tempus significatio numerus figura. genera participiorum quot sunt? quattuor. quae? masculinum, ut hic lectus , femininum, ut haec lecta , neutrum, ut hoc lectum , commune tribus generibus, ut hic et haec et hoc legens . casus participiorum quot sunt? sex. qui? nominatiuus, ut hic legens , genetiuus, ut huius legentis , datiuus, ut huic legenti , accusatiuus, ut hunc legentem , uocatiuus, ut o legens , ablatiuus, ut ab hoc legente . tempora participiorum quot sunt? tria. quae? praesens, ut legens , praeteritum, ut lectus , futurum, ut lecturus et legendus . significationes participiorum in quo sunt? quia ab actiuo uerbo duo participia ueniunt, praesens et futurum, ut legens lecturus ; a passiuo duo, praeteritum et futurum, ut lectus legendus ; a neutro duo, sicut ab actiuo, praesens et futurum, ut stans staturus , a deponenti tria, praesens praeteritum et futurum, ut loquens locutus locuturus ; a communi quattuor, praesens praeteritum et duo futura, ut criminans criminatus criminaturus criminandus . numeri participiorum quot sunt? duo. qui? singularis, ut hic legens , pluralis, ut hi legentes . figurae participiorum quot sunt? duae. quae? simplex, ut legens , composita, ut neglegens . da declinationem participii. legens participium ueniens a uerbo actiuo temporis praesentis generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui (accusatiui) et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic et haec et hoc legens , genetiuo huius legentis , datiuo huic legenti , accusatiuo hunc et hanc legente et hoc legens , uocatiuo o legens , ablatiuo ab hoc et ab hac et ab hoc legente uel legenti ; et pluraliter nominatiuo hi et hae legentes et haec legentia , genetiuo horum et harum et horum legentium , datiuo his legentibus , accusatiuo hos et has legentes et haec legentia , uocatiuo o legentes et o legentia , ablatiuo ab his legentibus . lecturus lectura lecturum participia uenientia a uerbo actiuo temporis futuri generis masculini feminini et neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quae declinabuntur sic: nominatiuo lecturus lectura lecturum , genetiuo lecturi lecturae lecturi , datiuo lecturo lecturae lecturo , accusatiuo lecturum lecturam lecturum , uocatiuo lecture lectura lecturum , ablatiuo ab hoc lecturo ab hac lectura ab hoc lecturo ; et pluraliter nominatiuo lecturi lecturae lectura , genetiuo lecturorum lecturarum lecturorum , datiuo lecturis , accusatiuo lecturos lecturas lectura , uocatiuo lecturi lecturae lectura , ablatiuo ab his lecturis . lectus lecta lectum participia uenientia a uerbo passiuo temporis praeteriti generis masculini feminini et neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quae declinabuntur sic: nominatiuo lectus lecta lectum , genetiuo lecti lectae lecti , datiuo lecto lectae lecto , accusatiuo lectum lectam lectum , uocatiuo lecte lecta lectum , ablatiuo ab hoc lecto ab hac lecta ab hoc lecto ; et pluraliter nominatiuo lecti lectae lecta , genetiuo lectorum lectarum lectorum , datiuo lectis , accusatiuo lectos lectas lecta , uocatiuo lecti lectae lecta , ablatiuo ab his lectis . legendus legenda legendum participia uenientia a uerbo passiuo temporis futuri generis masculini feminini et neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quae declinabuntur sic: nominatiuo legendus legenda legendum , genetiuo legendi legendae legendi , datiuo legendo legendae legendo , accusatiuo legendum legendam legendum , uocatiuo legende legenda legendum , ablatiuo ab hoc legendo ab hac legenda ab hoc legendo ; et pluraliter nominatiuo legendi legendae legenda , genetiuo legendorum legendarum legendorum , datiuo legendis , accusatiuo legendos legendas legenda , uocatiuo legendi legendae legenda , ablatiuo ab his legendis .

---

Donatus, DE PARTIBUS ORATIONIS ARS MINOR AELII DONATI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/don.html.
