Latin
Book 1
Dracontius, Carmen De Deo 1.11
Unproofread scanNot analysed yet
Est locus in terra diffundens quatuor amnes, Floribus ambrosiis gemmaio cespite pietus, Plenus odoriferis nunquam mercentibus her- [bis, Hortus in orbe Dei cunctis felicior hortis. Fructus inest anui, cum tempora nesciat [anni. Illic floret hunnUs semper sub vere perenni, Arboreis hinc inde comis vestitur amœne, Frondibus intextis ramorum murus opacus Stringitur, atque omni pendent ex arbore fru- [ctus, Et passim per prata jacent: non solis anheli Flammatur radiis, quatitur nec flatibus u'lis, Nec conjuratis furit illic turbo procellis. Non glacics districta domat, non grandinis ictus Verberat, aut gelidis canescunt prata pruinis. Sunt ibi sed placidi Datos, quos mollior aura Edidit exsurgens nitidis de fontibus horti. Arboribus movet illa comas, de flamine molli Frondibus impulsis, immobilis umbra vagatur; Fluctuat omne nemus, et nutant pendula poma. Ver ibi perpetuum communes temperat auras, Nc lædat flores, et ut omnia poma coquantur. Non apibus labor est ceris formare cicutas: Nectaris ætherei sudant ei arbore mella, Et pendent foliis jam pocula blanda futura, Pendet et optat vivax medicina salutis: Cætera depingit variis natura liguris.