Latin
Book 1
Dracontius, Carmen De Deo 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
Omnibus his genitis, anima! rationis amicum Formatur virtute Dei, limatur in artus, Ut dominanter cat moderatior omnibus unus, Naturae jussu quae protulit omnia princeps. Ast hominem non 'erra parit, non pontus ab fundis, Non coelum, non astra creant, non purior aer: Sed dominaturum cunctis dominator, et auctor Plasmavit per membra virum de pulvere factum. Limus adhuc deformis erat, membratur [in artus Corporeos species hominis, coelestis imago. Conspicitur nova forma viri, siue mente pa- [rumper, Spiritus infusus subito per membra cucurrit, Et calefacta rubens tenuit præcordia sanguis. Mox rubuere genae, totos rubor inficit artus, Jam cutis est, qui pulvis erat, jam terra me- [dullas Ossibus includit, surgunt in meese capilli, Orbe micant gemino gemmantia lumina [visus, Et vocem compago dedit, nova machina surgens Auctorem laudare suum, gavisa, quod esset.