Latin
Book 1
Dracontius, Carmen De Deo 1.24
Unproofread scanNot analysed yet
Tot bona facta Deus non obliviscitur [unquam, Quæ propter bominem fecit, sanxitque manere. Huic Dominus pietatis opem subducere non vult, Projicere nec plasma suum. Scit conditor xvi, Esse nihil prorsus se præter ubique rogandum, Et nisi subveniat, succurrens non crit ullus. Inde malo bonus est homini Deus, omnibus [auctor. Spes, opifex, dominus, rector, dux, arbiter, [index, Continua bonitate pius, virtute modestus, Simplicitate bonus, et culmine celsior omni. Ibant per flores, et tota rosaria bini Inter odoratas messes lucosque virentes Simpliciter pecudum ritu, vel more ferarum, Corporibus nudis, sed nescia corda ruboris, Quæ pars membrorum secretior esset [habenda. Unde rudes scirent, quid moribus esset hone- [stum? Quod digitos, oculosque putant, hoc quæque [pudenda. Publica jungebant affectibus oscula passim, Nec rubor ullus erat, cum staret origo pudoris, Illicitumque sibi prorsus nibil esse putabant. Et bene credebant, quibus omnia jussit ad [usum, Arl oris unius fructu sub lege negato.