Latin
Book 1
Dracontius, Carmen De Deo 1.28
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus interea servit sine corpore ven- [tus, Ventus agit nubes, in nubila crassior aer Cogitur: hinc imbres vcniunr, placidumque se- [renum. Ventus alit fructus, et ventus spicat aristas, Ventilat æstivo quas flatu mollior aura, Dellorat fructus, et decutit arbore flores, Flatibus accendit flammas, et temperat aestus, Flatibus alternis rcdeunt commercia vitæ. Itque, reditque suos repetendo spiritus haustus. Et reduci vento fibræ pulmonis anhelant, Faucibus excurrens et naribus aura vicissivn Vitales animat per membra tepentia sensus, Atque modo gelidis, calidis nunc flatibus ora Illustrata vigent, et tangunt flabra palitum. Non hæc humanis tantum spiramina mem- [bris Sunt data, sed cunctis animantibus aura re- [currit. Spiritus ille Dei, quo corpora cuncta moventur, Omnia complectens agitat, fovet, inserit, urget, Unde genus diversa trahunt et semina rerum, Moles et immensa, mittenda e fonte perenni. Artificis formata manu digesta vomuntur Ordine cuncta suo: manet irrevocabile,, munus, Nec tamen intereunt pereuntia lege diurna. Quis neget undifluos procedere fontibus amnes Quorum jam reditus non unquam sperat origo? Incessanter aquas licet evomat impete pleno, acturam tamen unda negat sentire uenti, Omnibus bic mos est de flammis tollere flam- [mas, Nec minuit quidquam detractus ab ignibus ignis. Damna aliena solent aliorum lucra parare. Hi quæstus cui damna parant? in fomite flammæ Detractæ cui forte jubar succiditur igniT Nec caruale genus minuit fetura creando. Ecce dedit homini plusquam sibi rex Deus au- [ctor. Formantur virtute Dei mas unus, et una, Et multos ereat unus homo, mansura propago Maxima fit generis, quam parvula fudit origo. Parva Deo fuerant succedere nata peremptis. Ni consumpta daret post sæcta resurgere vitæ.