Latin
Book 1
Dracontius, Carmen De Deo 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
Phœnicis exactam renovat Deus igne juven- [tam, Combustasque senex tumulo procedit [adultus. Consumens dat membra rogus sine sorte se- [pulcri, Ignibus exstinctis jam mortaa flamma resurgit, Redditur ignis edax redivivo lumine candens, Et scintilla volans incendia vasta reducit: Et quod fumus erat, stridet jubar ignis anheli. Igne vago rutilatur apex, fax cætera lambit, Et cinis exstinctus gelida moriente favilla Tollitur alta petens erecto crine vagatus. Mortua lux sub luce cadit, perit aurea luna, Atque per ascensus, et cornua colligit ignes, Et dum cæca latet, reparato lumine ful- [get, Mentiturque diem lux frigida, solis imago. Lucifero redeunte polo moriuntur et astra. Nuntius auroræ subductus morte diurna Lucifer exstinctas reficit per sidera flammas, Et nocturnus eques jubar emicat igne corusco. Rose da puniccum spargens aurora ruborem Ducit ubique dicm, periturum noctis ab [umbris: Et tamen bxc de sole perit, quo missa rube- [bat. Sol oculus coeli, famulus super astra tonantis, Cujus ab immensis languescunt sidcra flam- [mis, Ni gelidis animetur aquis per cxrula ponti. Occidit i, se dies, super æquora sole ca- [dente, Æquore mersus obit, novus æquore Inane re- [surgit. Vespere nocturno radiata luce rubentem Purpureis abscondit aquis, redditque diurne Depositum natura suum sub nocte sepultum, Mane resurgentem, de fluctibus orbe refecto.