Latin
Book 1
Dracontius, Carmen De Deo 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
Qui facit, æternam mortalia lege latenti Membra tegant animam vento spirante loquaci. Qui lunæ crescente globo jubet æquora cre- [scant Fluctibus adjectis, crescant eum fonti- [bus amnes, Crescat et inclusum capite genus omne cere- [bri, Et minuantur aquæ, luna minuente, liquentes, Ac decrescente decrescant lege perenni. Qui reges et regna domat, sternitque [potentes; Dejicit elatos, et mergit ab arce superbos, Atque oppressores Deus opprimit, et pius [ultor Elevat elisos, et consolatur adactos Luctibus et damnis, et vulnera sæva do- [lentes. Est nobis vexata salus pietate medelam Impendis tu, sancte, tuam medicamine uullo, Quod species terrena parat languoris ad æstUs. Spes hominum intendens, et vola precantia [complens, Aspice despectum, dejectum attolle parumper, Confusumque juva, quia pœnitet esse [nocentem, Ut valeam memorare tuas hoc carmine laudes, Quas potero: nam nemo valet narrare creatus Vel modicum facientis opns: quo mens mea [clamat Pectore contuso lacrymans, et voce fideli. Obses sermo tuus nostro nam corde tenetur, Quo te promittis nimia I ictate parentem.