Latin
Book 2
Dracontius, Carmen De Deo 2.21
Unproofread scanNot analysed yet
Est homo grande malum, legis transgressor,
[et audax,
Criminis inventor, scelerumque repertor, et
[auctor,
Immemor auctoris, mortis dux, germinis Evae,
Oblitusque sui patris, inimicus, et hostis
Omnibus, atque suus, solus sub tempore parvo
Transgreditur præcepta Dei: scelerata propago
Nascitur, ex fonte sceleris genus omne meamus,
Ei primo quicunque sumus nunc usque creati,
Non etas, non ira Dei nos ulla coercet.
Sæcula quod fuerant transacta ad tempora Noe,
Et scelus assiduum, vel sæva piacula mundus
Adderet, et nullus bominum retineret honestum,
Nec tamen ulla simul processit pœna reorum,
Inde gigantea moles praesumpta rebellat.
Sacrilega cervice tamens, quodcunque valebat,
Aut poterat, stolido sibi demens arrogat ausu,
Nil reputando Deo, per quem valet omne,
[quod exstat.
Despexit Dominum velut insuperabilis audax
Terrigena proles, merulique infanda propago
Naufragium terrestre pati, dum littora nns quam
Terra, licet distenta, daret, quod flumina pontus
Obrueret, pontumque nocens absconderet
[imber,
Cum moribunda fretis silvestria cuncta natare nt,
Et genus æquoreum pascens in montibus altis,
Ac pariter pelagus vastas gestiret in auras,
Agmina cum volucrum, quae protulit,
[unda necarct.
Cum grege nat per rura tupus, venator, et ursus
Mergitur, et nullos metuunt armenta leones.
Nam pavor unus erat, totum sors mortis ha.
[bebat,
Nec qui fleret, erat, cunctos mora una tenebat.
Et solum emergens divino condita jusu
Enatat inter aquas cum mundi civibus area,
Conceptu paritura simul juvenesque, senesque,
Et pueros, matresque pias, tenerasque puellas.
Una dies produxit avum, serosque nepotes.
Excepit pariter tellus natosque, patresque,
Æquævosque facit diversi temporis ortus.