Latin
Book 2
Dracontius, Carmen De Deo 2.28
Unproofread scanNot analysed yet
Expavit Judaea Deum post viscera matris Maxima tot populis dantem iniracula Christum. lavida continuo, semet laesura, profanam Sacrilega tenet arte viam livoris iniqui, Et quaerit peritura dolos, quibus improba perdat Insontem, sanctum rea, noxia, callida, fallax. Et pretium dat turba: Dci commercia flunt. Discipulo vendente suo, funesta duobus. Venditor infelix, sed non felicior emptor, Pars pretium perdit, perdit pars altera mer- [cem. Proficit in nobis, qui non contraximus, em-, [ptus: Sanguine distracti maculatur venditor, emptor, Quo mens nostra Macri mundabitur imbre [cruoris. Ab scelus atque nefas! insontem turba reorum Supplicio, quo digna fuit, cruce, verbere, ferro Affligit, lethique vias, et limina mortis Ingerit aeterno, cui lex ab origine mundi Nec fuit initium nasci, nec finis obisse.