Latin
Book 2
Dracontius, Carmen De Deo 2.45
Unproofread scanNot analysed yet
Vestibus, expensis, epulis de more Tabitha Expendebat opes, miseris alimenta ministrans. Nunquid ad annorum numerum cuicunque mo- [desta Addidit, et vitam longum produxit in ævum? Et meruit tamen ipsa jacens post funera vitam Amissam reparare suam, testantibus illis, Queis proprias fundebat opes miscrata ro- [gantum. Petrus enim medicus fucrat, medicina catervæ Paupertatis crant; cœlis extorsit egestas, Quod voluit. Nos turba rapax calc. mus egenos, Conferimusque nibil: forsan spoliamus avari Pauperiem, si forte ferat quodcunque decorum, Exspectamus adhuc, det pauper lenia nobis, Afferat et prædam potius: de nobile pauper Jam modo dives eget, cai confert indiga dextra, Non sibi mendicans, quod divitis usibus [addit.