# Carmen De Deo 2.7

Dracontius, Carmen De Deo, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmen-de-deo/2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmen-de-deo/2.7

Hac fragilis natura jacens humana meretur De pietate sua, qua non vult perdere mundum, Quem fecit, sanxitque rcgens per secta manere. Ergo ubi corporeos artus dominator, et auctor Induit, haud coelum Patri servire reliquit. Nam quicunque sapit, novit, quia sic tulit ar- [ tus, Et fuit in terris, ut ne cœleste tribunal Linqueret omnipotens: nunquam sine Patre [probatus Filius, et genitor nunquam sine pignore dictus, Spiritus immensus, fauctus, bonus, arbiter, [index, Tertius unus idem, primus, mediusque pc- [rennis. Ast ubi terrenum sumpsit cum corpore [pondus Immortale genus, mortalia dura subivit: Non nisi corpoream haec possent spectare figu- [ram. Nam quaecunque daret princeps miracula carni, Sanctis haec homines eventibus acta putarent. Adde, quod humanis vitium est generale ca- [tervis, Hoc credant, quod visus habet, spernantque [relata.

---

Dracontius, Carmen De Deo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp982/tmp982/tmp982.tmp982.opp-lat1.xml.
