Latin
Book 3
Dracontius, Carmen De Deo 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Luminis æterni, lunæ Inx, lucis origo, Orbis, et astrorum, jubar ætheris, aeris auctor, Pax elementorum, nature conditor, et fons, Sideris innumeri numerus quem non latet [omnis, Nomina dans astris, et stellas cursibus aptans, Immotosque jubens septem constare triones: Axe licet volvente polos, stant sidera Qui num ras cunctas, quas præfert littus, are- [nas, Per freta cunta maris totum quas continet Læquor. Omnia nosse Deum, quia condidit omnia solus, Quis dubitet? Quod nosse jubes,coclestia norunt, Quod tu scire 'Vias, ignorant omnia cœlo. Missa cadunt, hiemesque cient comitante fra- [gore, Verberis ignoti volitant per inane flagella, Et rutila radians crinitum Missile flamma Justitiae monitor, sed plus pietatis amator, Celsior exrelsis, specie sed pulchrior omni, Virtutum virtus, dulcedine dulcior omni, Lucidior luce, vel lumine clarior omni, Editor omnipotens, scd non tamen edite ab [ullo, Qui placidos pluviis das descendentibus imbres.