Latin
Book 3
Dracontius, Carmen De Deo 3.16
Unproofread scanNot analysed yet
Quid Torquata manus? nato pro laude peri]clum Intulit ostendens, quæ sit censura parentis. Nam neque culpa fuit. Patriae pugnando triom|phum Vulneribus deditille sus, quibus hoste perempto Contigit exstingui, tanquam superata ju- [ventus. Quamvis nemo sua stravit post bella cobortes, Relliquias cladis gladio feriente necavit. Addo, quod invictum, dantemque et hoste [tropæa Moenibus eripuit patriæ de clade duelli. Quis, rogo, dux pœnas unquam est victoribus [ausus? Aut quis adoratum, populo laudante per urbes, Inter victrices audax post bella cohortes, Atque triumphales post horrida praelia I currus Percuteret sublime caput, lamenta triumpbis Jungeret, et lætis misceret tristia rebus Oppressit votiva dolor, festiva reccdunt, Publica funereo turbantur gaudia luctu. Poenituit vicisse ducem, cui gloria mortem Intulit, et miles bellorum prospera flevit. Dum lueret victor pœnas virtutis honestæ, Maxima justitium victoria grande paravit, Vindicat hostiles gemitus fera dextra parentis, Sanguinis ingessit pietas inimica dolorem, Barbara quem rabies hostili cuspide [missa. Pullai proceres, vadimonia nulla fuissent, Crinibus effusis lacerasset pectora palmis Illustris matrona dolens, plebeia lacertos, Scinderet ungue secans vultus pia turba mo- [destos. Ut quondam Iliades fleverunt Hectora matres, Nympharum ceu turba suum tunc planxit Achil- [lem, Ut Brutum planxit mœsta cum plebe se- [natus, Non ætas, non sexus erat, qui fanus acerbum Non gemeret reputando suum: Torquala propago Sic est plancta diu scelere prostrata parentis.