Latin
Book 3
Dracontius, Carmen De Deo 3.20
Unproofread scanNot analysed yet
Intemerata fides ad que fera bella Saguntum Compulit, atque famem, vel saeva incendia [mortis? Annipal inclusis, nullo surgcnte reatu, Præter quod fuerant humanae gentis amici, Crimen amicitiam reputans, pro laude [periclum Intulit, et poenas exegit ab urbe fideli, Perfida quas lueret sub justo vindice turba Intoleranda semel toleravit mensibus octo, Quæ nec sponte fidem violat, nec clade coacta: Victa caterva tamen, gladios nt vinceret hostis, Incendit patriae populum cum moenibus urbis, Et sibi dat cum morte faces, secura sepulcri Poscit ab igne neces, hostis sua mira trium- [pho Subducens, et colla jugo: rogus omnibus [unus, Mœnia sunt patria, et tumulus, cinis omnibus [idem, Signorum vis mugna, ducum monumenta soluta In cineres jacuere suos cum moenibus orbis. Nec juga Romani fuerant metuenda senatus: Parcere victor amat, sed debellare superbos Urget, et bortatur veniam imptorre, suetus Pacis, et armorum similes portare triumphos: Invenisse magis, cui dent post bella salutem, Quam bellis punire volunt. Sic urbs tamen [illa Libera cuncta sua flammis civilibus ossit, Non iram metuens clari post bella senatus, Sed veniam: qui liber erat, servire recusat, Et pavor est Afro dominanti subdere colla. Mentibus ingenuis nec tunc promissa patebant, Quæ nos æternæ speramus munera vitae.