# Carmen De Deo 3.20

Dracontius, Carmen De Deo, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmen-de-deo/3.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmen-de-deo/3.20

Intemerata fides ad que fera bella Saguntum Compulit, atque famem, vel saeva incendia [ mortis? Annipal inclusis, nullo surgcnte reatu, Præter quod fuerant humanae gentis amici, Crimen amicitiam reputans, pro laude [periclum Intulit, et poenas exegit ab urbe fideli, Perfida quas lueret sub justo vindice turba Intoleranda semel toleravit mensibus octo, Quæ nec sponte fidem violat, nec clade coacta: Victa caterva tamen, gladios nt vinceret hostis, Incendit patriae populum cum moenibus urbis, Et sibi dat cum morte faces, secura sepulcri Poscit ab igne neces, hostis sua mira trium- [pho Subducens, et colla jugo: rogus omnibus [ unus, Mœnia sunt patria, et tumulus, cinis omnibus [ idem, Signorum vis mugna, ducum monumenta soluta In cineres jacuere suos cum moenibus orbis. Nec juga Romani fuerant metuenda senatus: Parcere victor amat, sed debellare superbos Urget, et bortatur veniam imptorre, suetus Pacis, et armorum similes portare triumphos: Invenisse magis, cui dent post bella salutem, Quam bellis punire volunt. Sic urbs tamen [illa Libera cuncta sua flammis civilibus ossit, Non iram metuens clari post bella senatus, Sed veniam: qui liber erat, servire recusat, Et pavor est Afro dominanti subdere colla. Mentibus ingenuis nec tunc promissa patebant, Quæ nos æternæ speramus munera vitae.

---

Dracontius, Carmen De Deo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp982/tmp982/tmp982.tmp982.opp-lat1.xml.
