Latin
Book 3
Dracontius, Carmen De Deo 3.28
Unproofread scanNot analysed yet
Millia femineis numerantur ubique catervis Exempla scelerum modicae vel laudis amore: Aut certe fecere pie pro numine vano Conficti sermone Dei, quem fabula men- [das Extulit, et misero incassum orare coegit, Unde nihil lucri, sed vitae damna tulere, Cum sit nemo Deus, nisi noster ubique tremen. [dus; Omnia pracepti solo sermonc creantur Ipsius imperio, per quem sunt cuncta per [ævum. Ecce Deus verus, de quo nil fingitur, in quem Fabula nulla cadit, quem nunquam verba [diserti Exornant, aut sorde notant, cui tempora nil [dant. Aut relevant, currente die: qui Macula multat, Nec mutant bunc sæcla tamen, quia, quod fuit, [hoc est, Hoe erit aeternus: qui præsens constat ubique, Omnia cum tollat, minuatque volatile tempus, Incrementa Deus. vel decrementa recu- I sat; Idem semper erlt, nunquam mutanilis ævo, Qui cum sit dominus, se vult tamen esse pa- [rentem. Exhibet, impendit, præbet, testatur, adoptat Nos genitos vocitare suos: nos ergo fideles Vivere debuimus, tanquam factoris imago, Quos deceat factura Dei pietate magistra.