# Carmen De Deo 3.28

Dracontius, Carmen De Deo, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmen-de-deo/3.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmen-de-deo/3.28

Millia femineis numerantur ubique catervis Exempla scelerum modicae vel laudis amore: Aut certe fecere pie pro numine vano Conficti sermone Dei, quem fabula men- [ das Extulit, et misero incassum orare coegit, Unde nihil lucri, sed vitae damna tulere, Cum sit nemo Deus, nisi noster ubique tremen. [dus; Omnia pracepti solo sermonc creantur Ipsius imperio, per quem sunt cuncta per [ ævum. Ecce Deus verus, de quo nil fingitur, in quem Fabula nulla cadit, quem nunquam verba [ diserti Exornant, aut sorde notant, cui tempora nil [ dant. Aut relevant, currente die: qui Macula multat, Nec mutant bunc sæcla tamen, quia, quod fuit, [ hoc est, Hoe erit aeternus: qui præsens constat ubique, Omnia cum tollat, minuatque volatile tempus, Incrementa Deus. vel decrementa recu- I sat; Idem semper erlt, nunquam mutanilis ævo, Qui cum sit dominus, se vult tamen esse pa- [ rentem. Exhibet, impendit, præbet, testatur, adoptat Nos genitos vocitare suos: nos ergo fideles Vivere debuimus, tanquam factoris imago, Quos deceat factura Dei pietate magistra.

---

Dracontius, Carmen De Deo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp982/tmp982/tmp982.tmp982.opp-lat1.xml.
