# Carmen De Deo 3.30

Dracontius, Carmen De Deo, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmen-de-deo/3.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmen-de-deo/3.30

Cum nos jussa Dei fieri contemnimus ultro,. Nec sumus ignari, quid sit fas, quidve nefastum, Gens scelerata sumus, nil de pietate merentes. Quorum primus ego plus quam peccator [habendus. Quando fatebor enim, scelerum simul esse [reatum Pectoris, et carnis? non si mihi ferrea vox sit, Ora tot exsurgant, quot dentes ossibus albent, Aut mihi sint lingua, quantos caput omne [capillos Pectinat, explebo numerum sine fraude fidelem. Sed satis est dixisse reum sub crimine cuncto. Quod tua jussa vetant, solus peccasse fatebor, Omne, quod horrescis, non me fecisse negabo. Quid prodest cuicunque nefas celare peractum, Cum judex, et testis ades Deus unus, et idem? Sacrilega quasi mente putem, non omnia nosse, Aut aliquid nescire Deum. Sibi fraude [nocebit Mens mea quod reticet, cum, si confessio [ simplex Indicet admissum, venia sperata sequetur. Qui negat, ipse sibi veniam jam sponte negavit.

---

Dracontius, Carmen De Deo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp982/tmp982/tmp982.tmp982.opp-lat1.xml.
