Latin
Book 3
Dracontius, Carmen De Deo 3.31
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo ego confiteor miseranda mente reatum Plenum, grande malum, non uno crimine [parium. Nam scelus omne meum numeros superabit [arenæ Littoris, et pelagi vincent mala nostra liquores. Non puto diluvium tantos punisse reatus, Quantos ipse gero culparum pondere pressus. Flumina me scelerum rapiunt, quatiuntque [procellæ, Et peccatorum torrens simul obruit unda; Me delictorum merserunt fluctibus amnes, Usque animam venit unda meam, gravis horror [aquaram. Hei mihi! quod facinusnon uno tempore gestum, Ut mea facta luam, tempus convenit in unum. Nunc ubi sit pietas, ubi sit miseratio prisca, Aut tua quo, Domine, clementia nota recessit? Oblitusne mei es? precor, obliviscere ne me, Omnipotens, sed facta mea: gravor undique [pressus, Vincla ligant, tormenta domant, consumit [egestas; Ludibrium generis, dolor omnibus, atque ini- [micus Factus, et exutus magna de parte bonorum, Crinibus intonsus, pannis squalentibus usus; Notus et ignotus desunt, abiere parentes, Ale quibus impendi, mox dedidicere propinqui, Vel quicunque fuit, subito discessit amicus. Agmina servorum fugiunt, tempsere clientes, Nec doluere meam tuta sub clade rui- [nam: Irascente Deo, solatia cuncta negantur.