Latin
Book 3
Dracontius, Carmen De Deo 3.6
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Deus omnipotens, vcrus Deus. omnia [præstans, Non cupit insolitum mortes, vitasque nocentum Non cito consumit, veniæ dum cuncta reservat. Nam quod Isac jussit collum submittere eultro, Non crudelis erat concessum auferre parenti Per patris tam prande nefas, aut jura probare Censuit amborum; non est tentator ha- [bendus, Aut ignarus erat, quem mens humana lateret. Cum ratione jubet Oeni, quæcunque jubehit. Sed voluit monstrare Deus, qua mente rogetur, Qualiter omnipotens so vult, et jussit amari. Ostendit cunctis, ut nil præponier unquam Debeat aeterno Domino, qui cuncta creavit, Cujus amore pio sunt contemnenda pericla, Vel quæcunque placent animis, et quidquid [amatur.