Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber I, lines 1.1-1.47
Dracontius, Carmina 1.1-47
Not analysed yet
Qui cupit iratum placidumve scire tonantem,
hoc carmen, sed mente legat, dum voce recenset.
agnoscet, quem templa poli, quem moenia caeli
auctorem confessa suum veneranter adorent.
quinque plagae septemque poli sol luna triones
sidera signa noti nix imber grando pruinae
fulmina nimbus hiemps tonitrus lux flamma procellae
caelum terra iubar chaos axis flumina pontus
vel quicquid natura dedit praecepta creare,
hoc agit et sequitur variis sub casibus iras
et pia vota dei. miseris hinc atque beatis
pro meritis morum, pro certo tramite vitae
paupertas mors vita salus opulentia languor
taedia tristitiae splendor compendia damnum
gaudia nobilitas virtus prudentia laudes
affectus maeror gemitus successus egestas,
ira potestatum, trux indignatio regum:
omnia quae veniunt, bona gaudia tristia saeva,
descendunt ex arce dei, de sede tonantis,
qua pietas aeterna manet, lux spiritus ardor,
arce, ubi dicuntur laudes sine fine perennes,
et merito, quia fine carens primordia nescit
rerum causa deus. taetrum chaos igne resolvens
igne creata fovet; nam totum flamma vaporat
et flammae pascuntur aquis, quibus omnia constant
nubibus et radiis solis pascentia anheli.
inde potens generata manet natura creatrix,
intra se retinens, quicquid per saecla refundit.
ac pietas quia sancta dei virtute modesta est,
clade repentina numquam punire nocentes
adsumat: poenam cohibet poenamque minatur,
territa quo dominum possit mens nostra precari
et peccatorum veniam non laesa mereri.
sic inpune reis licuit peccasse fatendo.
ante prophetarum dictis sonuere futura;
sed postquam Christus. . . . . . . . . .
advenit sub voce dei solvensque necantes
〈occidit,. . . . . 〉ne. . . . . . . nostra futuri
gens hominum, dare 〈s〉igna r〈eis〉 natura iubetur.
ne lateant mortale genus quaecuraque propinquent,
praemonet ante pius quam 〈mittat〉 tanta pericla,
prodigiis signisque docens elementa fatigat.
nam quare coitu simili 〈bipedumque〉 creantur
partus quadrupedes? sterilis fecundior 〈alvus〉
cernitur; infantem discors natura biformem
protulit inparibus membris numeroque modoque
et pavet infelix enixa puerpera natum.