# Carmina 1.1059-1100

Dracontius, Carmina, De Laudibus dei, Liber I, lines 1.1059-1.1100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/1.1059
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/1.1059

magna dei pietas, semper qui temperat iras:
vita gravis hominum subducitur impete mortis,
quae recidiva magis vivaci corde resurgit.
mors mundanorum requies est certa laborum
et male viventi praestatur fine salutis
continuans quodcumque nocet pravumque bonumque.
solus in aeternum deus est regnator et auctor,
virtus una deus, trinus deus omnis et unus,
de quo speratum conceditur omne benignum
et quaecumque iubet, praesumptio nulla refellit.
nec deest effectus faciendi tempore eodem,
penes quem sensum primordia multa loquuntur
et voce reticente sonat super aethera sermo
ac mens pura deum potius quam lingua precatur.
ergo operis memor ipse sui deus inperat ambos
sedibus egressos placido dominentur ut orbi
ac totum quod mundus habet sub iure tenerent
et quod floret humus, viridis quod germinat herba,
quod spica messis, quod ramis parturit arbor,
quod gemmant vites, quod amoena comantia frondent,
flumina quod mittunt Fontes, quod fluctuat aequor,
quod pelagi trahit unda, freti quod litora tundunt,
murmure quod venti flantes vaga marmora crispant,
quod generant terrae, quod flammae, pontus et aer:
usibus humanis data sunt haec cuncta venire,
ut similis qui factus erat de pulvere Christo
his dominaretur cunctis, sub carne creatis
corpora corporibus servirent cuncta subacta.
spiritus interea servit sine corpore ventus;
ventus agit nubes, in nubila crassius aer
cogitur: hoc imbres veniunt placidumque serenum;
ventus alit fructus et ventus spicat aristas,
ventilat aestivo quas flatu mollior aura;
deflorat fructus et decutit arbore flores;
flatibus accendit flammas et temperat aestus.
flatibus alternis redeunt commercia vitae
itque reditque suos repetendo spiritus haustus
et reduci vento fibrae pulmonis anhelant:
faucibus excurrens it naribus aura vicissim,
vitales animat per membra tepentia sensus
et modo quae gelidis, calidis nunc flatibus ora
illustrata vigent et tangunt flabra palatum.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
