Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber I, lines 1.1101-1.1145
Dracontius, Carmina 1.1101-1145
Not analysed yet
non haec humanis tantum spiramina membris
sunt data, sed cunctis animantibus aura recurrit.
spiritus ille dei, quo corpora cuncta moventur,
omnia complectens agitat fovet inserit urget,
unde genus diversa trahunt et semina rerum.
molis ab inmenso venientia fonte perenni
artificis formante manu digesta vomuntur
ordine cuncta suo: manet inrevocabile munus.
nec tamen intereunt pereuntia lege diurna.
quis neget undifluos procedere fontibus amnes,
quorum iam reditus non umquam sperat origo?
incessanter aquas licet evomat impete pleno,
iacturam tamen unda negat sentire fluenti.
omnibus is mos est de flammis tollere flammas
usibus humanis data sunt haec cuncta venire,
ut similis qui factus erat de pulvere Christo
his dominaretur cunctis, sub carne creatis
corpora corporibus servirent cuncta subacta.
spiritus interea servit sine corpore ventus;
ventus agit nubes, in nubila crassior aer
cogitur: hoc imbres veniunt placidumque serenum;
ventus alit fructus et ventus spicat aristas,
ventilat aestivo quas flatu mollior aura;
deflorat fructus et decutit arbore flores;
flatibus accendit flammas et temperat aestus.
flatibus alternis redeunt comitantia vitae
itque reditque suos repetendo spiritus haustus
et reduci vento fibrae pulmonis anhelant:
faucibus excurrens in naribus aura vicissim
vitales animat per membra tepentia sensus
atque modo gelidis, calidis nunc flatibus ora
inlustrata vigent et tangunt flabra palatum.
non haec humanis tantum spiramina membris
sunt data, sed cunctis animantibus aura recurrit.
spiritus ille dei, quo corpora cuncta moventur,
omnia conplectens agitat fovet inserit urget,
unde genus diversa trahunt et semina rerum,
mobilis immenso veniens et fonte perenni.
artificis formata manu digesta moventur
ordine cuncta suo: manet inrevocabile munus.
nec tamen intereunt pereuntia lege diurna.
quis neget undifluos procedere fontibus amnes,
quorum iam reditus numquam sperabit origo?
incessanter aquas licet evomat impete pleno,
iacturam tamen unda negat sentire fluenti.