Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber I, lines 1.1191-1.1236
Dracontius, Carmina 1.1191-1236
Not analysed yet
parva deo fuerat succedere cura, peremptis
ni consumpta daret post saecla resurgere vitae. –
sed ne sit fixum, reditus non esse sepultis,
cordibus illorum, qui legis sancta profanant,
annua conspiciant agris frumenta renasci
mortua per sulcos terram findentis aratri.
maior et ex truncis surgit radicibus arbor
et foliis vestita viret redeuntibus annis.
pampinus uvifera vitis sarmenta revestit
et gemma rosei redeunt virgulta ruboris:
ambrosio reduces rumpuntur cortice fructus,
quis est vita fugax et par cum flore senectus.
fit rediviva virens et crinibus herba renatis,
ligna renascuntur reduci sub germine cuncta:
quae nunc herba fuit, lignum iacet, herba futura.
squameus exuitur stellato tegmine serpens:
pelle renascenti rursus redeunte iuventa
reptat hians anguis per sibila guttura pandens.
frontibus arboreis amittunt cornua cervi,
anguibus assumptis sed mox palmata resurgunt.
aeriae nudantur aves, cum penna vetusta est,
et nova subvestit reparatas pluma volucres.
mortua praeterea caecorum lumina dudum
nube tenebrarum discussa, luce recepta
ad visus rediere suos vultusque sepulti
nocturnos perpessa dies oculatur imago.
mortua pars hominis quotiens, pars viva iacebat,
funera viva gemens, vivax in morte cadaver
ac sine morte tamen vitali in morte perempta?
et rediviva salus reduci per membra vapore
nascitur et calidus repetit vitalia sensus
ossa tenens venasque ciens udansque medullas.
Phoenicis exactam renovat deus igne iuventam
exustusque senex tumulo procedit adultus:
consumens dat membra rogus sine sorte sepulcri.
ignibus extinctis iam mortua flamma resurgit,
redditur ignis edax redivivo lumine candens
et scintilla volans incendia vasta reducit
et quod fumus erat, stridet iubar ignis anheli;
igne vago rutilatur apex, fax aera lambit
et cinis extinctus gelida moriente favilla
tollitur alta petens, erecto crine vagatus.
mortua nox sub luce cadit, perit aurea luna
atque per ascensus et cornua colligit ignes
et dum caeca latet, reparato lumine fulget
mentiturque diem lux frigida, solis imago.