Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber I, lines 1.215-1.258
Dracontius, Carmina 1.215-258
Not analysed yet
unda beata nimis, meruit quae tecta polorum,
celsa favore dei, iussu suspensa tonantis.
limitibus contenta suis elementa morantur
nec flammas restinguit aqua glaciemve teporat
flammeus ignis aquae: servant sub lege tenorem
incorrupta suum, non inpugnata vicissim;
non discreta quidem, sed nec permixta morantur.
tertia caeruleum ponti lux edidit aequor;
fluctibus inmensis pelagi freta glauca liquescunt
et mare navigerum quatitur spumantibus undis.
ipsa dies terram meruit de fluctibus actam;
eruitur tellus vasto demersa profundo
et solidante globo gravior per inane pependit
axe rotante solum; sunt pro radicibus undae;
quam molles portant ceu fundamenta liquores,
arida materies rapitur de corde fluenti
nondum mater humus; cuius pars solvit harenas,
in glebam pars membra ligat, pars saxa tumescunt
et cautes stant montis apex, pars flumina mergit,
planities pars tensa iacet, pars litora curvat,
pars datur in tumulos, pars aspera rupibus horret,
in scopulos pars certa riget, pars valle profunda
cingitur et colles tumidi iuga celsa supinant
atque humiles eampos spatiis aequalibus aptant;
pars data dulcifluis undantes fontibus agri.
herba virens prodit, it surculus omnis in auras
et semper vestita comis frondescit oliva;
omnia poma virens profert, non parturit arbor;
linguae laurus honos solvit donanda poetis;
torta per obliquos it vitis in orbe corymbos,
verberat et palmes ramos fluitante flagello;
vinea pampineos subarundinat ebria eampos,
munera laetitiae spondens pendentibus uvis,
fluctibus et variis redolent florentia rura.
una parens tellus non unum fundit honorem,
sed quot sunt herbae, tot permiscentur odores.
India mundus erat gemmans, pigmenta per herbas
producunt sub sole novo rudibusque racemis.
est locus interea diffundens quattuor amnes
floribus ambrosiis gemmato caespite pictus,
plenus odoriferis numquam marcentibus herbis,
tertia caeruleum ponti lux edidit aequor.
fluctibus inmensis pelagi freta glauca liquescunt
et mare navigerum quatitur spumantibus undis.