Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber I, lines 1.391-1.436
Dracontius, Carmina 1.391-436
Not analysed yet
flarameus ornatus caeli per sidera fulsit:
officia stellis, numeros et nomina iussit,
tempora distribuit, loca contulit, ignibus egit,
limitibus fixit, iubar induit, axe rotavit,
cursibus aptavit, caeli regionibus addit.
agminis innumeri nec flammea sidera caelum
destituunt quocumque die, sed luce premuntur
luminis inmensi radiato vertice Phoebi.
nec mirum si clara latent sub sole corusco
sidera, quo mundum monstrat mensura minorem,
qui fovet igne pio caelum mare sidera terras,
conceptum virtute dei quem sphaera polorum
sustinet et sentit dominum per cuncta tonantem,
cuius ab imperio veniunt quaecumque ministrat.
omnia iussus agit, totum sub lege laborat,
miles et ipse dei cum luna, et sidera cuncta
ostentat sub vere novo, sub tempore primo,
sub tirone die veterana in saecla paratus.
addit quinta dies animalia cuncta profundi:
in corpus solidantur aquae nervique ligantur.
musculus humor erat, fluctus durescit in ossa
atque oculi gemmantur aquis humore gelato.
et quot sunt fluctus, tot forsan in aequore pisces
Iuserunt fluido per caerula vasta natatu
et crispante freto perflabant naribus undas.
terrigenis factura cibos post cuncta creandis
exilit inde volans gens plumea laeta per auras
aera concutiens pennis crepitante volatu
ac varias fundunt blando modulamine voces
et puto conlaudant dominum meruisse creari.
hae niveo candore nitent, has purpura vestit,
his croceus plumae color est, has aureus ornat;
albentes aliis pennae solidantur ocellis
atque hyacinthus adest per colla et pectora fulgens;
eminet his cristatus apex, has lingua decorat,
et brevitas formae pensatur voce canora;
est unus his pluma color, has discolor ornat
penna, per innumeras currens pictura volucres,
et rudibus tenuem subtexunt aera pennis.
sexta dies folium ramis et floribus herbas
evomit et spicans acuit seges omnis aristas.
silva comis vestita viret nidosque loquaces
exhibet et varias decantat garrula voces,
cum natabunda volat non motis plausibus ales:
frondibus insidens vento cum fronde movetur,
unguibus ad ramos infixa tenacibus haeret.