# Carmina 1.783-826

Dracontius, Carmina, De Laudibus dei, Liber I, lines 1.783-1.826. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dracontius/carmina/1.783
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dracontius/carmina/1.783

quod digitos oculosque, putant hoc quoque pudenda.
publica iungebant adfectibus oscula passim
nec rubor ullus erat, cum staret origo pudoris,
illicitumque sibi prorsus nihil esse putabant.
et bene credebant, quibus omnia iussit ad usus
arboris unius fructu sub lege negato.
vomere non tellus, non rastris iussa domari,
omnipotens. migrare diem, discedere solem
nec lucem remeare putat terrena propago
subductisque nigris lunari luce tenebris
sidera cuncta notant caelo radiare sereno.
ast ubi purpureum surgentem ex aequore cernunt
Luciferum vibrare iubar flammasque ciere
et reducem super astra diem de sole rubentem,
mox revocata fovent hesterna in gaudia mentes,
temporis et requiem noscentes luce diurna
coeperunt sperare diem, ridere tenebras.
tot bona facta deus non obliviscitur umquam,
quae propter homines fecit sanxitque manere.
hic dominus pietatis opem subducere non vult
proicere nec plasma suum. scit conditor aevi
esse nihil prorsus praeter se ubique: rogandus
et nisi subveniat succurrens non erit ullus.
inde malo bonus est homini deus, omnibus auctor
spes opifex dominus rector dux arbiter index,
continua bonitate pius, virtute modestus,
simplicitate bonus et culmine celsior omni.
ibant per flores et tota rosaria laeti
inter odoratas messes lucosque virentes
simpliciter pecudum ritu vel more ferarum,
corporibus nudis et nescia corda livoris.
quae pars membrorum secretior esset habenda?
unde rudes scirent, quid moribus esset honestum?
quod digitos oculosque, putant hoc membra pudenda.
publica iungebant affectibus oscula passim
nec rubor ullus erat, cum staret origo pudoris,
inlicitumque sibi prorsus nihil esse putabant.
et bene credebant, quibus omnia iussit ad usum
arboris unius fructu sub lege negato.
vomere non tellus, non rastris iussa domari,
quaerere nec sudor fructus quocumque labore
cogitur aut carapos aliquo de fonte rigare;
imbre ferax nullo, pluviis absentibus uber
caespes et arbitrio crescit fetura marito.

---

Dracontius, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip.
